DE BELLO GALLICO
C. IULI CAESARIS
Edición: eBooket
www.eBooket.com
2
COMMENTARIUS PRIMUS
[1] GALLIA est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam
Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. [2] Hi omnes
lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a
Belgis Matrona et Sequana dividit. [3] Horum omnium fortissimi sunt Belgae,
propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque
ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos
pertinent important, [4] proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt,
quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos
virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut
suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. [5] [Eorum una,
pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur
Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis
flumen Rhenum, vergit ad septentriones. [6] Belgae ab extremis Galliae finibus
oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et
orientem solem. [7] Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam
partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et
septentriones.]
[2] Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messala, [et
P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et
civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: [2] perfacile esse,
cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. [3] Id hoc facilius iis
persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno
latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte
monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et
flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. [4] His rebus fiebat ut
et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; [5] qua ex
parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. [6] Pro multitudine autem
hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur,
qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.
[3] His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae ad
proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum
numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti
suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. [2] Ad eas res
conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege
confirmant. [3] Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad
civitates suscipit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano,
cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi Romani
amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante
habuerit; [4] itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore principatum
in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet
eique filiam suam in matrimonium dat. [5] Perfacile factu esse illis probat conata
perficere, propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset: [6] non
esse dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque
exercitu illis regna conciliaturum confirmat. [7] Hac oratione adducti inter se fidem et
ius iurandum dant et regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos
totius Galliae sese potiri posse sperant.
3
[4] Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetoricem ex vinculis
causam dicere coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat, ut igni cremaretur.
[2] Die constituta causae dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad
hominum milia decem, undique coegit, et omnes clientes obaeratosque suos,
quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos ne causam diceret se
eripuit. [3] Cum civitas ob eam rem incitata armis ius suum exequi conaretur
multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est;
[4] neque abest suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.
[5] Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere conantur, ut
e finibus suis exeant. [2] Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida
sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia
incendunt; [3] frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut
domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium
mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis et
Tulingis et Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque exustis una
cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum
transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.
[6] Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per
Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua
singuli carri ducerentur, mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci
prohibere possent; [2] alterum per provinciam nostram, multo facilius atque
expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati
erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis vado transitur. [3] Extremum oppidum
Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad
Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in
populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos
ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad
ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio
consulibus.
[7] Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provincia nostram iter facere conari,
maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem
contendit et ad Genavam pervenit. [2] Provinciae toti quam maximum potest militum
numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem, qui erat ad
Genavam, iubet rescindi. [3] Ubi de eius aventu Helvetii certiores facti sunt, legatos
ad eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius
principem locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter
per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum: rogare ut eius
voluntate id sibi facere liceat. Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem
occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum
non putabat; [4] neque homines inimico animo, data facultate per provinciam itineris
faciundi, temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat. [5] Tamen, ut spatium
intercedere posset dum milites quos imperaverat convenirent, legatis respondit diem
se ad deliberandum sumpturum: si quid vellent, ad Id. April. reverterentur.
[8] Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex provincia
convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram,
qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum XVIIII murum in
altitudinem pedum sedecim fossamque perducit. [2] Eo opere perfecto praesidia
disponit, castella communit, quo facilius, si se invito transire conentur, prohibere
possit. [3] Ubi ea dies quam constituerat cum legatis venit et legati ad eum
reverterunt, negat se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam
4
dare et, si vim lacere conentur, prohibiturum ostendit. [4] Helvetii ea spe deiecti
navibus iunctis ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua minima altitudo
fluminis erat, non numquam interdiu, saepius noctu si perrumpere possent conati,
operis munitione et militum concursu et telis repulsi, hoc conatu destiterunt.
[9] Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter angustias ire
non poterant. [2] His cum sua sponte persuadere non possent, legatos ad
Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo deprecatore a Sequanis impetrarent. [3]
Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat
amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat, et cupiditate
regni adductus novis rebus studebat et quam plurimas civitates suo beneficio habere
obstrictas volebat. [4] Itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat ut per fines suos
Helvetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent perficit: Sequani, ne itinere
Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio et iniuria transeant.
[10] Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et
Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus absunt,
quae civitas est in provincia. [2] Id si fieret, intellegebat magno cum periculo
provinciae futurum ut homines bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus
maximeque frumentariis finitimos haberet. [3] Ob eas causas ei munitioni quam
fecerat T. Labienum legatum praeficit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit
duasque ibi legiones conscribit et tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis
educit et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque
legionibus ire contendit. [4] Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis superioribus
occupatis itinere exercitum prohibere conantur. Compluribus his proeliis pulsis ab
Ocelo, quod est
citerioris provinciae extremum, in fines Vocontiorum
ulterioris provinciae die septimo pervenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus
in Segusiavos exercitum ducit. Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.
[11] Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in
Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. [2] Haedui, cum se
suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum
auxilium: [3] ita se omni tempore de populo Romano meritos esse ut paene in
conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi [eorum] in servitutem abduci, oppida
expugnari non debuerint. Eodem tempore Haedui Ambarri, necessarii et
consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese depopulatis agris non
facile ab oppidis vim hostium prohibere. [4] Item Allobroges, qui trans Rhodanum
vicos possessionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant sibi
praeter agri solum nihil esse reliqui. [5] Quibus rebus adductus Caesar non
expectandum sibi statuit dum, omnibus, fortunis sociorum consumptis, in Santonos
Helvetii pervenirent.
[12] Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum
influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit. Id
Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant. [2] Ubi per exploratores Caesar certior
factus est tres iam partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse, quartam vero
partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e
castris profectus ad eam partem pervenit quae nondum flumen transierat. [3] Eos
impeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum concidit; reliqui sese
fugae mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt. [4] Is pagus appellabatur
Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est. [5] Hic pagus
unus, cum domo exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassium consulem
interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat. [6] Ita sive casu sive consilio
deorum immortalium quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo
5
Romano intulerat, ea princeps poenam persolvit. [7] Qua in re Caesar non solum
publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L.
Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant.
[13] Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset, pontem in
Arari faciendum curat atque ita exercitum traducit. [2] Helvetii repentino eius
adventu commoti cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant, ut flumen
transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt; cuius
legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat. [3] Is ita
cum Caesare egit: si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem
ituros atque ibi futuros Helvetios ubi eos Caesar constituisset atque esse voluisset;
[4] sin bello persequi perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi
Romani et pristinae virtutis Helvetiorum. Quod improviso unum pagum adortus
esset, cum ii qui flumen transissent suis auxilium ferre non possent, ne ob eam rem
aut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos despiceret. Se ita a patribus
maioribusque suis didicisse, ut magis virtute contenderent quam dolo aut insidiis
niterentur. [5] Quare ne committeret ut is locus ubi constitissent ex calamitate
populi Romani et internecione exercitus nomen caperet aut memoriam proderet.
[14] His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res quas
legati Helvetii commemorassent memoria teneret, atque eo gravius ferre quo minus
merito populi Romani accidissent; [2] qui si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non
fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod neque commissum a se intellegeret
quare timeret neque sine causa timendum putaret. [3] Quod si veteris contumeliae
oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum, quod eo invito iter per provinciam
per vim temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas vexassent,
memoriam deponere posse? [4] Quod sua victoria tam insolenter gloriarentur
quodque tam diu se impune iniurias tulisse admirarentur, eodem pertinere. [5]
Consuesse enim deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum
doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et
diuturniorem impunitatem concedere. [6] Cum ea ita sint, tamen, si obsides ab iis
sibi dentur, uti ea quae polliceantur facturos intellegat, et si Haeduis de iniuriis quas
ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus satis faciunt, sese cum iis pacem
esse facturum. [7] Divico respondit: ita Helvetios a maioribus suis institutos esse uti
obsides accipere, non dare, consuerint; eius rem populum Romanum esse testem.
Hoc responso dato discessit.
[15] Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar equitatumque omnem,
ad numerum quattuor milium, quem ex omni provincia et Haeduis atque eorum
sociis coactum habebat, praemittit, qui videant quas in partes hostes iter faciant. Qui
cupidius novissimum agmen insecuti alieno loco cum equitatu Helvetiorum proelium
committunt; et pauci de nostris cadunt. [2] Quo proelio sublati Helvetii, quod
quingentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere
non numquam et novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt. Caesar suos
a proelio continebat, ac satis habebat in praesentia hostem rapinis, pabulationibus
populationibusque prohibere. [3] Ita dies circiter XV iter fecerunt uti inter
novissimum hostium agmen et nostrum primum non amplius quinis aut senis milibus
passuum interesset.
[16] Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice polliciti,
flagitare. [2] Nam propter frigora [quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum
est, posita est,] non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem
satis magna copia suppetebat; [3] eo autem frumento quod flumine Arari navibus
subvexerat propterea uti minus poterat quod iter ab Arari Helvetii averterant, a
6
quibus discedere nolebat. [4] Diem ex die ducere Haedui: conferri, comportari,
adesse dicere. [5] Ubi se diutius duci intellexit et diem instare quo die frumentum
militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in
castris habebat, in his Diviciaco et Lisco, qui summo magistratui praeerat, quem
vergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet
potestatem, graviter eos accusat, [6] quod, cum neque emi neque ex agris sumi
possit, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis non sublevetur,
praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum susceperit[; multo
etiam gravius quod sit destitutus queritur].
[17] Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus quod antea tacuerat proponit:
esse non nullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat, qui privatim plus
possint quam ipsi magistratus. [2] Hos seditiosa atque improba oratione
multitudinem deterrere, ne frumentum conferant quod debeant: [3] praestare, si
iam principatum Galliae obtinere non possint, Gallorum quam Romanorum imperia
perferre, [4] neque dubitare [debeant] quin, si Helvetios superaverint Romani, una
cum reliqua Gallia Haeduis libertatem sint erepturi. [5] Ab isdem nostra consilia
quaeque in castris gerantur hostibus enuntiari; hos a se coerceri non posse. [6] Quin
etiam, quod necessariam rem coactus Caesari enuntiarit, intellegere sese quanto id
cum periculo fecerit, et ob eam causam quam diu potuerit tacuisse.
[18] Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Diviciaci fratrem, designari sentiebat,
sed, quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat, celeriter concilium dimittit,
Liscum retinet. [2] Quaerit ex solo ea quae in conventu dixerat. Dicit liberius atque
audacius. Eadem secreto ab aliis quaerit; reperit esse vera: [3] ipsum esse
Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem gratia,
cupidum rerum novarum. Complures annos portoria reliquaque omnia Haeduorum
vectigalia parvo pretio redempta habere, propterea quod illo licente contra liceri
audeat nemo. [4] His rebus et suam rem familiarem auxisse et facultates ad
largiendum magnas comparasse; [5] magnum umerum equitatus suo sumptu
semper alere et circum se habere, [6] neque solum domi, sed etiam apud finitimas
civitates largiter posse, atque huius potentiae causa matrem in Biturigibus homini
illic nobilissimo ac potentissimo conlocasse; [7] ipsum ex Helvetiis uxorem habere,
sororum ex matre et propinquas suas nuptum in alias civitates conlocasse. [8]
Favere et cupere Helvetiis propter eam adfinitatem, odisse etiam suo nomine
Caesarem et Romanos, quod eorum adventu potentia eius deminuta et Diviciacus
frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit restitutus. [9] Si quid accidat
Romanis, summam in spem per Helvetios regni obtinendi venire; imperio populi
Romani non modo de regno, sed etiam de ea quam habeat gratia desperare. [10]
Reperiebat etiam in quaerendo Caesar, quod proelium equestre adversum paucis
ante diebus esset factum, initium eius fugae factum a Dumnorige atque eius
equitibus (nam equitatui, quem auxilio Caesari Haedui miserant, Dumnorix
praeerat): eorum fuga reliquum esse equitatum perterritum.
[19] Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimae res accederent,
quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset, quod obsides inter eos dandos
curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo et civitatis sed etiam inscientibus
ipsis fecisset, quod a magistratu Haeduorum accusaretur, satis esse causae
arbitrabatur quare in eum aut ipse animadverteret aut civitatem animadvertere
iuberet. [2] His omnibus rebus unum repugnabat, quod Diviciaci fratris summum in
populum Romanum studium, summum in se voluntatem, egregiam fidem, iustitiam,
temperantiam cognoverat; nam ne eius supplicio Diviciaci animum offenderet
verebatur. [3] Itaque prius quam quicquam conaretur, Diviciacum ad se vocari iubet
et, cotidianis interpretibus remotis, per C. Valerium Troucillum, principem Galliae
7
provinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat, cum eo
conloquitur; [4] simul commonefacit quae ipso praesente in concilio [Gallorum] de
Dumnorige sint dicta, et ostendit quae separatim quisque de eo apud se dixerit. [5]
Petit atque hortatur ut sine eius offensione animi vel ipse de eo causa cognita statuat
vel civitatem statuere iubeat.
[20] Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit ne quid
gravius in fratrem statueret: [2] scire se illa esse vera, nec quemquam ex eo plus
quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse gratia plurimum domi atque in
reliqua Gallia, ille minimum propter adulescentiam posset, per se crevisset; [3]
quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad perniciem
suam uteretur. Sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi commoveri. [4]
Quod si quid ei a Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum amicitiae apud
eum teneret, neminem existimaturum non sua voluntate factum; qua ex re futurum
uti totius Galliae animi a se averterentur. [5] Haec cum pluribus verbis flens a
Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit; consolatus rogat finem orandi faciat;
tanti eius apud se gratiam esse ostendit uti et rei publicae iniuriam et suum dolorem
eius voluntati ac precibus condonet. Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet; quae
in eo reprehendat ostendit; quae ipse intellegat, quae civitas queratur proponit;
monet ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet; praeterita se Diviciaco fratri
condonare dicit. Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur scire
possit.
[21] Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse milia
passuum ab ipsius castris octo, qualis esset natura montis et qualis in circuitu
ascensus qui cognoscerent misit.[2] Renuntiatum est facilem esse. De tertia vigilia T.
Labienum, legatum pro praetore, cum duabus legionibus et iis ducibus qui iter
cognoverant summum iugum montis ascendere iubet; quid sui consilii sit ostendit.
[3] Ipse de quarta vigilia eodem itinere quo hostes ierant ad eos contendit
equitatumque omnem ante se mittit. [4] P. Considius, qui rei militaris peritissimus
habebatur et in exercitu L. Sullae et postea in M. Crassi fuerat, cum exploratoribus
praemittitur.
[22] Prima luce, cum summus mons a [Lucio] Labieno teneretur, ipse ab hostium
castris non longius mille et quingentis passibus abesset neque, ut postea ex captivis
comperit, aut ipsius adventus aut Labieni cognitus esset, [2] Considius equo admisso
ad eum accurrit, dicit montem, quem a Labieno occupari voluerit, ab hostibus teneri:
id se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse. [3] Caesar suas copias in
proximum collem subducit, aciem instruit. Labienus, ut erat ei praeceptum a Caesare
ne proelium committeret, nisi ipsius copiae prope hostium castra visae essent, ut
undique uno tempore in hostes impetus fieret, monte occupato nostros expectabat
proelioque abstinebat. [4] Multo denique die per exploratores Caesar cognovit et
montem a suis teneri et Helvetios castra, movisse et Considium timore perterritum
quod non vidisset pro viso sibi renuntiavisse. Eo die quo consuerat intervallo hostes
sequitur et milia passuum tria ab eorum castris castra ponit.
[23] Postridie eius diei, quod omnino biduum supererat, cum exercitui frumentum
metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Haeduorum longe maximo et
copiosissimo, non amplius milibus passuum XVIII aberat, rei frumentariae
prospiciendum existimavit; iter ab Helvetiis avertit ac Bibracte ire
contendit. [2] Ea res per fugitivos L. Aemilii, decurionis equitum Gallorum, hostibus
nuntiatur. [3] Helvetii, seu quod timore perterritos Romanos discedere a se
existimarent, eo magis quod pridie superioribus locis occupatis proelium non
commisissent, sive eo quod re frumentaria intercludi posse confiderent, commutato
8
consilio atque itinere converso nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere
coeperunt.
[24] Postquam id animum advertit, copias suas Caesar in proximum collem subduxit
equitatumque, qui sustineret hostium petum, misit. [2] Ipse interim in colle medio
triplicem aciem instruxit legionum quattuor veteranarum; in summo iugo duas
legiones quas in Gallia citeriore proxime conscripserat et omnia auxilia conlocavit, [3]
ita ut supra se totum montem hominibus compleret; impedimenta sarcinasque in
unum locum conterri et eum ab iis qui in superiore acie constiterant muniri iussit. [4]
Helvetii cum omnibus suis carris secuti impedimenta in unum locum contulerunt; ipsi
concertissima acie, reiecto nostro equitatu, phalange facta sub primam nostram
aciem successerunt.
[25] Caesar primum suo, deinde omnium ex conspectu remotis equis, ut aequato
omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus suos proelium commisit. [2] Milites
loco superiore pilis missis facile hostium phalangem perfregerunt. Ea disiecta gladiis
destrictis in eos impetum fecerunt. [3] Gallis magno ad pugnam erat impedimento
quod pluribus eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et conligatis, cum ferrum se
inflexisset, neque evellere neque sinistra impedita satis commode pugnare poterant,
[4] multi ut diu iactato bracchio praeoptarent scutum manu emittere et nudo corpore
pugnare. [5] Tandem vulneribus defessi et pedem referre et, quod mons suberit
circiter mille passuum , eo se recipere coeperunt. [6] Capto monte et
succedentibus nostris, Boi et Tulingi, qui hominum milibus circiter XV agmen hostium
claudebant et novissimis praesidio erant, ex itinere nostros latere aperto
adgressi circumvenire, et id conspicati Helvetii, qui in montem sese receperant,
rursus instare et proelium redintegrare coeperunt. [7] Romani [conversa] signa
bipertito intulerunt: prima et secunda acies, ut victis ac submotis resisteret, tertia, ut
venientes sustineret.
[26] Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum sustinere
nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri
ad impedimenta et carros suos se contulerunt. [2] Nam hoc toto proelio, cum ab
hora septima ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit. [3]
Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo
carros obiecerunt et e loco superiore in nostros venientes tela coiciebant et non nulli
inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant. [4]
Diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. Ibi Orgetorigis
filia atque unus e filiis captus est. [5] Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX
superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt [nullam partem noctis itinere
intermisso]; in fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et propter vulnera
militum et propter sepulturam occisorum nostri [triduum morati] eos sequi non
potuissent. [6] Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque misit, ne eos frumento neve
alia re iuvarent: qui si iuvissent, se eodem loco quo Helvetios habiturum. Ipse triduo
intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit.
[27] Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum miserunt.
[2] Qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque
locuti flentes pacem petissent, atque eos in eo loco quo tum essent suum adventum
expectare iussisset, paruerunt. [3] Eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma,
servos qui ad eos perfugissent, poposcit. [4] Dum ea conquiruntur et conferuntur,
[nocte intermissa] circiter hominum milia VI eius pagi qui Verbigenus appellatur, sive
timore perterriti, ne armis traditis supplicio adficerentur, sive spe salutis inducti,
quod in tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari
9
posse existimarent, prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad Rhenum finesque
Germanorum contenderunt.
[28] Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant his uti conquirerent et
reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit; reductos in hostium numero
habuit; [2] reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis traditis in deditionem accepit.
[3] Helvetios, Tulingos, Latobrigos in fines suos, unde erant profecti, reverti iussit,
et, quod omnibus frugibus amissis domi nihil erat quo famem tolerarent, Allobrogibus
imperavit ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida vicosque, quos incenderant,
restituere iussit. Id ea maxime ratione fecit, quod noluit eum locum unde Helvetii
discesserant vacare, ne propter bonitatem agrorum Germani, qui trans Rhenum
incolunt, suis finibus in Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae
provinciae Allobrogibusque essent. [4] Boios petentibus Haeduis, quod egregia
virtute erant cogniti, ut in finibus suis conlocarent, concessit; quibus illi agros
dederunt quosque postea in parem iuris libertatisque condicionem atque ipsi erant
receperunt.
[29] In castris Hevetiorum tabulae repertae sunt litteris Graecis confectae et ad
Caesarem relatae, quibus in tabulis nominatim ratio confecta erat, qui numerus
domo exisset eorum qui arma ferre possent, et item separatim, pueri, senes
mulieresque. [2] [Quarum omnium rerum] summa erat capitum Helvetiorum milium
CCLXIII, Tulingorum milium XXXVI, Latobrigorum XIIII, Rauracorum XXIII, Boiorum
XXXII; ex his qui arma ferre possent ad milia nonaginta duo. [3] Summa omnium
fuerunt ad milia CCCLXVIII. Eorum qui domum redierunt censu habito, ut Caesar
imperaverat, repertus est numerus milium C et X.
[30] Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati, principes civitatum, ad
Caesarem gratulatum convenerunt: [2] intellegere sese, tametsi pro veteribus
Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello repetisset, tamen eam rem
non minus ex usu [terrae] Galliae quam populi Romani accidisse, [3] propterea quod
eo consilio florentissimis rebus domos suas Helvetii reliquissent uti toti Galliae bellum
inferrent imperioque potirentur, locumque domicilio ex magna copia deligerent quem
ex omni Gallia oportunissimum ac fructuosissimum iudicassent, reliquasque civitates
stipendiarias haberent. [4] Petierunt uti sibi concilium totius Galliae in diem certam
indicere idque Caesaris facere voluntate liceret: sese habere quasdam res quas ex
communi consensu ab eo petere vellent. [5] Ea re permissa diem concilio
constituerunt et iure iurando ne quis enuntiaret, nisi quibus communi consilio
mandatum esset, inter se sanxerunt.
[31] Eo concilio dimisso, idem princeps civitatum qui ante fuerant ad Caesarem
reverterunt petieruntque uti sibi secreto in occulto de sua omniumque salute cum eo
agere liceret. [2] Ea re impetrata sese omnes flentes Caesari ad pedes proiecerunt:
non minus se id contendere et laborare ne ea quae dixissent enuntiarentur quam uti
ea quae vellent impetrarent, propterea quod, si enuntiatum esset, summum in
cruciatum se venturos viderent. [3] Locutus est pro his Diviciacus Haeduus: Galliae
totius lactiones esse duas; harum alterius principatum tenere Haeduos, alterius
Arvernos. [4] Hi cum tantopere de potentatu inter se multos annos contenderent,
factum esse uti ab Arvernis Sequanisque Germani mercede arcesserentur. [5] Horum
primo circiter milia XV Rhenum transisse; postea quam agros et cultum et copias
Gallorum homines feri ac barbari adamassent, traductos plures; nunc esse in Gallia
ad C et XX milium numerum. [6] Cum his Haeduos eorumque clientes semel atque
iterum armis contendisse; magnam calamitatem pulsos accepisse, omnem
nobilitatem, omnem senatum, omnem equitatum amisisse. [7] Quibus proeliis
calamitatibusque fractos, qui et sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia
10
plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequanis obsides dare nobilissimos
civitatis et iure iurando civitatem obstringere sese neque obsides repetituros neque
auxilium a populo Romano imploraturos neque recusaturos quo minus perpetuo sub
illorum dicione atque imperio essent. [8] Unum se esse ex omni civitate Haeduorum
qui adduci non potuerit ut iuraret aut liberos suos obsides daret. [9] Ob eam rem se
ex civitate profugisse et Romam ad senatum venisse auxilium postulatum, quod
solus neque iure iurando neque obsidibus teneretur. [10] Sed peius victoribus
Sequanis quam Haeduis victis accidisse, propterea quod Ariovistus, rex
Germanorum, in eorum finibus consedisset tertiamque partem agri Sequani, qui
esset optimus totius Galliae, occupavisset et nunc de altera parte tertia Sequanos
decedere iuberet, propterea quod paucis mensibus ante Harudum milia hominum
XXIIII ad eum venissent, quibus locus ac sedes pararentur. [11] Futurum esse
paucis annis uti omnes ex Galliae finibus pellerentur atque omnes Germani Rhenum
transirent; neque enim conferendum esse Gallicum cum Germanorum agro neque
hanc consuetudinem victus cum illa comparandam. [12] Ariovistum autem, ut semel
Gallorum copias proelio vicerit, quod proelium factum sit ad Magetobrigam, superbe
et crudeliter imperare, obsides nobilissimi cuiusque liberos poscere et in eos omnia
exempla cruciatusque edere, si qua res non ad nutum aut ad voluntatem eius facta
sit. [13] Hominem esse barbarum, iracundum, temerarium: non posse eius imperia,
diutius sustineri. [14] Nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii, omnibus
Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent, aliud
domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant fortunamque, quaecumque
accidat, experiantur. Haec si enuntiata Ariovisto sint, non dubitare quin de omnibus
obsidibus qui apud eum sint gravissimum supplicium sumat. [15] Caesarem vel
auctoritate sua atque exercitus vel recenti victoria vel nomine populi Romani
deterrere posse ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur, Galliamque
omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere.
[32] Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant magno fletu auxilium a
Caesare petere coeperunt. [2] Animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequanos nihil
earum rerum facere quas ceteri facerent sed tristes capite demisso terram intueri.
Eius rei quae causa esset miratus ex ipsis quaesiit. [3] Nihil Sequani respondere, sed
in eadem tristitia taciti permanere. Cum ab his saepius quaereret neque ullam
omnino vocem exprimere posset, idem Diviacus Haeduus respondit: [4] hoc esse
miseriorem et graviorem fortunam Sequanorum quam reliquorum, quod soli ne in
occulto quidem queri neque auxilium implorare auderent absentisque Ariovisti
crudelitatem, [5] velut si cora adesset, horrerent, propterea quod reliquis tamen
fugae facultas daretur, Sequanis vero, qui intra fines suos Ariovistum recepissent,
quorum oppida omnia in potestate eius essent, omnes cruciatus essent perferendi.
[33] His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavit pollicitusque est
sibi eam rem curae futuram; magnam se habere spem et beneficio suo et auctoritate
adductum Ariovistum finem iniuriis facturum. Hac oratione habita, concilium dimisit.
[2] Et secundum ea multae res eum hortabantur quare sibi eam rem cogitandam et
suscipiendam putaret, in primis quod Haeduos, fratres consanguineosque saepe
numero a senatu appellatos, in servitute atque [in] dicione videbat Germanorum
teneri eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat; quod in
tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur. [3]
Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire et in Galliam magnam
eorum multitudinem venire populo Romano periculosum videbat, neque sibi homines
feros ac barbaros temperaturos existimabat quin, cum omnem Galliam
occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in provinciam exirent atque inde
in Italiam contenderent [, praesertim cum Sequanos a provincia nostra Rhodanus
11
divideret]; quibus rebus quam maturrime occurrendum putabat. [4] Ipse autem
Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non
videretur.
[34] Quam ob rem placuit ei ut ad Ariovistum legatos mitteret, qui ab eo postularent
uti aliquem locum medium utrisque conloquio deligeret: velle sese de re publica et
summis utriusque rebus cum eo agere. [2] Ei legationi Ariovistus respondit: si quid
ipsi a Caesare opus esset, sese ad eum venturum fuisse; si quid ille se velit, illum ad
se venire oportere. [3] Praeterea se neque sine exercitu in eas partes Galliae venire
audere quas Caesar possideret, neque exercitum sine magno commeatu atque
molimento in unum locum contrahere posse. [4] Sibi autem mirum videri quid in sua
Gallia, quam bello vicisset, aut Caesari aut omnino populo Romano negotii esset.
[35] His responsis ad Caesarem relatis, iterum ad eum Caesar legatos cum his
mandatis mittit: [2] quoniam tanto suo populique Romani beneficio adtectus, cum in
consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus esset, hanc sibi populoque
Romano gratiam referret ut in conloquium venire invitatus gravaretur neque de
communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec esse quae ab eo
postularet: [3] primum ne quam multitudinem hominum amplius trans Rhenum in
Galliam traduceret; deinde obsides quos haberet ab Haeduis redderet Sequanisque
permitteret ut quos illi haberent voluntate eius reddere illis liceret; neve Haeduos
iniuria lacesseret neve his sociisque eorum bellum inferret. [4] Si [id] ita fecisset,
sibi populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram; si non
impetraret, sese, quoniam M. Messala, M. Pisone consulibus senatus censuisset uti
quicumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo rei publicae lacere posset,
Haeduos ceterosque amicos populi Romani defenderet, se Haeduorum iniurias non
neglecturum.
[36] Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli ut qui vicissent iis quos vicissent
quem ad modum vellent imperarent. Item populum Romanum victis non ad alterius
praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare consuesse. [2] Si ipse populo
Romano non praescriberet quem ad modum suo iure uteretur, non oportere se a
populo Romano in suo iure impediri. [3] Haeduos sibi, quoniam belli fortunam
temptassent et armis congressi ac superati essent, stipendiarios esse factos. [4]
Magnam Caesarem iniuriam facere, qui suo adventu vectigalia sibi deteriora faceret.
[5] Haeduis se obsides redditurum non esse neque his neque eorum sociis iniuria
bellum inlaturum, si in eo manerent quod convenisset stipendiumque quotannis
penderent; si id non fecissent, longe iis fraternum nomen populi Romani afuturum.
[6] Quod sibi Caesar denuntiaret se Haeduorum iniurias non neglecturum, neminem
secum sine sua pernicie contendisse. [7] Cum vellet, congrederetur: intellecturum
quid invicti Germani, exercitatissimi in armis, qui inter annos XIIII tectum non
subissent, virtute possent.
[37] Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur et legati ab Haeduis et a
Treveris veniebant: [2] Haedui questum quod Harudes, qui nuper in Galliam
transportati essent, fines eorum popularentur: sese ne obsidibus quidem datis
pacem Ariovisti redimere potuisse; [3] Treveri autem, pagos centum Sueborum ad
ripas Rheni consedisse, qui Rhemum transire conarentur; his praeesse Nasuam et
Cimberium fratres. Quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi
existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum veteribus copiis Ariovisti sese
coniunxisset, minus facile resisti posset. [4] Itaque re frumentaria quam celerrime
potuit comparata magnis itineribus ad Ariovistum contendit.
12
[38] Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei Ariovistum cum suis omnibus
copiis ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum,
contendere [triduique viam a suis finibus processisse]. Id ne accideret, magnopere
sibi praecavendum Caesar existimabat. Namque omnium rerum quae ad bellum usui
erant summa erat in eo oppido facultas, [2] idque natura loci sic muniebatur ut
magnam ad ducendum bellum daret facultatem, propterea quod flumen [alduas]
Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum cingit, [3] reliquum spatium,
quod est non amplius pedum MDC, qua flumen intermittit, mons continet magna
altitudine, ita ut radices eius montis ex utraque parte ripae fluminis contingant, [4]
hunc murus circumdatus arcem efficit et cum oppido coniungit. [5] Huc Caesar
magnis nocturnis diurnisque itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium
conlocat.
[39] Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa
moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui
ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in
armis esse praedicabant (saepe numero sese cum his congressos ne vultum quidem
atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse), tantus subito timor omnem
exercitum occupavit ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret. [2]
Hic primum ortus est a tribunis militum, praefectis, reliquisque qui ex urbe amicitiae
causa Caesarem secuti non magnum in re militari usum habebant: [3] quorum alius
alia causa inlata, quam sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret, petebat ut
eius voluntate discedere liceret; non nulli pudore adducti, ut timoris suspicionem
vitarent, remanebant. [4] Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere
poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus
suis commune periculum miserabantur. Vulgo totis castris testamenta
obsignabantur. [5] Horum vocibus ac timore paulatim etiam ii qui magnum in castris
usum habebant, milites centurionesque quique equitatui praeerant, perturbabantur.
[6] Qui se ex his minus timidos existimari volebant, non se hostem vereri, sed
angustias itineris et magnitudinem silvarum quae intercederent inter ipsos atque
Ariovistum, aut rem frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere
dicebant. [7] Non nulli etiam Caesari nuntiabant, cum castra moveri ac signa ferri
iussisset, non fore dicto audientes milites neque propter timorem signa laturos.
[40] Haec cum animadvertisset, convocato consilio omniumque ordinum ad id
consilium adhibitis centurionibus, vehementer eos incusavit: primum, quod aut quam
in partem aut quo consilio ducerentur sibi quaerendum aut cogitandum putarent. [2]
Ariovistum se consule cupidissime populi Romani amicitiam adpetisse; cur hunc tam
temere quisquam ab officio discessurum iudicaret? [3] Sibi quidem persuaderi
cognitis suis poslulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam
neque populi Romani gratiam epudiaturum. [4] Quod si furore atque amentia
impulsum bellum intulisset, quid tandem vererentur? Aut cur de sua virtute aut de
ipsius diligentia desperarent? [5] Factum eius hostis periculum patrum nostrorum
emoria Cimbris et Teutonis a C. Mario pulsis [cum non minorem laudem exercitus
quam ipse imperator meritus videbatur]; factum etiam nuper in Italia servili tumultu,
quos tamen aliquid usus ac disciplina, quam a nobis accepissent, sublevarint. [6] Ex
quo iudicari posse quantum haberet in se boni constantia, propterea quod quos
aliquam diu inermes sine causa timuissent hos postea armatos ac victores
superassent. [7] Denique hos esse eosdem Germanos quibuscum saepe numero
Helvetii congressi non solum in suis sed etiam in illorum finibus plerumque
superarint, qui tamen pares esse nostro exercitui non potuerint. [8] Si quos
adversum proelium et fuga Gallorum commoveret, hos, si quaererent, reperire posse
diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariovistum, cum multos menses castris se ac
13
paludibus tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantes iam de pugna et
dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam virtute vicisse. [9] Cui
rationi contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset, hac ne ipsum quidem
sperare nostros exercitus capi posse. [10] Qui suum timorem in rei frumentariae
simulationem angustiasque itineris conferrent, facere arroganter, cum aut de officio
imperatoris desperare aut praescribere viderentur. [11] Haec sibi esse curae;
frumentum Sequanos, Leucos, Lingones subministrare, iamque esse in agris
frumenta matura; de itinere ipsos brevi tempore iudicaturos. [12] Quod non fore
dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim,
quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam
defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam. [13] Suam
innocentiam perpetua vita, felicitatem Helvetiorum bello esse perspectam. [14]
Itaque se quod in longiorem diem conlaturus fuisset repraesentaturum et proxima
nocte de quarta, vigilia castra moturum, ut quam primum intellegere posset utrum
apud eos pudor atque officium an timor plus valeret. [15] Quod si praeterea nemo
sequatur, tamen se cum sola decima legione iturum, de qua non dubitet, sibique
eam praetoriam cohortem futuram. Huic legioni Caesar et indulserat praecipue et
propter virtutem confidebat maxime.
[41] Hac oratione habita mirum in modum conversae sunt omnium mentes
summaque alacritas et cupiditas belli gerendi innata est, [2] princepsque X. legio per
tribunos militum ei gratias egit quod de se optimum iudicium fecisset, seque esse ad
bellum gerendum paratissimam confirmavit. [3] Deinde reliquae legiones cum
tribunis militum et primorum ordinum centurionibus egerunt uti Caesari satis
facerent: se neque umquam dubitasse neque timuisse neque de summa belli suum
iudicium sed imperatoris esse existimavisse. [4] Eorum satisfactione accepta et
itinere exquisito per Diviciacum, quod ex Gallis ei maximam fidem habebat, ut
milium amplius quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret, de quarta
vigilia, ut dixerat, profectus est. [5] Septimo die, cum iter non intermitteret, ab
exploratoribus certior factus est Ariovisti copias a nostris milia passuum IIII et XX
abesse.
[42] Cognito Caesaris adventu Ariovistus legatos ad eum mittit: quod antea de
conloquio postulasset, id per se fieri licere, quoniam propius accessisset seque id
sine periculo facere posse existimaret. [2] Non respuit condicionem Caesar iamque
eum ad sanitatem reverti arbitrabatur, cum id quod antea petenti denegasset ultro
polliceretur, [3] magnamque in spem veniebat pro suis tantis populique Romani in
eum beneficiis cognitis suis postulatis fore uti pertinacia desisteret. [4] Dies
conloquio dictus est ex eo die quintus. [5] Interim saepe cum legati ultro citroque
inter eos mitterentur, Ariovistus postulavit ne quem peditem ad conloquium Caesar
adduceret: vereri se ne per insidias ab eo circumveniretur; uterque cum equitatu
veniret: alia ratione sese non esse venturum. [6] Caesar, quod neque conloquium
interposita causa tolli volebat neque salutem suam Gallorum equitatui committere
audebat, commodissimum esse statuit omnibus equis Gallis equitibus detractis eo
legionarios milites legionis X., cui quam maxime confidebat, imponere, ut praesidium
quam amicissimum, si quid opus facto esset, haberet. [7] Quod cum fieret, non
inridicule quidam ex militibus X. legionis dixit: plus quam pollicitus esset Caesarem
facere; pollicitum se in cohortis praetoriae loco X. legionem habiturum ad equum
rescribere.
[43] Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic locus aequum
fere spatium a castris Ariovisti et Caesaris aberat. Eo, ut erat dictum, ad conloquium
venerunt. [2] Legionem Caesar, quam equis devexerat, passibus CC ab eo tumulo
constituit. Item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt. [3] Ariovistus ex equis
14
ut conloquerentur et praeter se denos ad conloquium adducerent postulavit. [4] Ubi
eo ventum est, Caesar initio orationis sua senatusque in eum beneficia
commemoravit, quod rex appellatus esset a senatu, quod amicus, quod munera
amplissime missa; quam rem et paucis contigisse et pro magnis hominum officiis
consuesse tribui docebat; [5] illum, cum neque aditum neque causam postulandi
iustam haberet, beneficio ac liberalitate sua ac senatus ea praemia consecutum. [6]
Docebat etiam quam veteres quamque iustae causae necessitudinis ipsis cum
Haeduis intercederent, [7] quae senatus consulta quotiens quamque honorifica in
eos facta essent, ut omni tempore totius Galliae principatum Haedui tenuissent, prius
etiam quam nostram amicitiam adpetissent. [8] Populi Romani hanc esse
consuetudinem, ut socios atque amicos non modo sui nihil deperdere, sed gratia,
dignitate, honore auctiores velit esse; quod vero ad amicitiam populi Romani
attulissent, id iis eripi quis pati posset? [9] Postulavit deinde eadem quae legatis in
mandatis dederat: ne aut Haeduis aut eorum sociis bellum inferret, obsides redderet,
si nullam partem Germanorum domum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum
transire pateretur.
[44] Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis virtutibus multa
praedicavit: [2] transisse Rhenum sese non sua sponte, sed rogatum et arcessitum a
Gallis; non sine magna spe magnisque praemiis domum propinquosque reliquisse;
sedes habere in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum voluntate datos;
stipendium capere iure belli, quod victores victis imponere consuerint. [3] Non sese
Gallis sed Gallos sibi bellum intulisse: omnes Galliae civitates ad se oppugnandum
venisse ac contra se castra habuisse; eas omnes copias a se uno proelio pulsas ac
superatas esse. [4] Si iterum experiri velint, se iterum paratum esse decertare; si
pace uti velint, iniquum esse de stipendio recusare, quod sua voluntate ad id tempus
pependerint. [5] Amicitiam populi Romani sibi ornamento et praesidio, non
detrimento esse oportere, atque se hac spe petisse. Si per populum Romanum
stipendium remittatur et dediticii subtrahantur, non minus libenter sese recusaturum
populi Romani amicitiam quam adpetierit. [6] Quod multitudinem Germanorum in
Galliam traducat, id se sui muniendi, non Galliae oppugnandae causa facere; eius rei
testimonium esse quod nisi rogatus non venerit et quod bellum non intulerit sed
defenderit. [7] Se prius in Galliam venisse quam populum Romanum. Numquam ante
hoc tempus exercitum populi Romani Galliae provinciae finibus egressum. [8] Quid
sibi vellet? Cur in suas possessiones veniret? Provinciam suam hanc esse Galliam,
sicut illam nostram. Ut ipsi concedi non oporteret, si in nostros fines impetum
faceret, sic item nos esse iniquos, quod in suo iure se interpellaremus. [9] Quod
fratres a senatu Haeduos appellatos diceret, non se tam barbarum neque tam
imperitum esse rerum ut non sciret neque bello Allobrogum proximo Haeduos
Romanis auxilium tulisse neque ipsos in iis contentionibus quas Haedui secum et cum
Sequanis habuissent auxilio populi Romani usos esse. [10] Debere se suspicari
simulata Caesarem amicitia, quod exercitum in Gallia habeat, sui opprimendi causa
habere. [11] Qui nisi decedat atque exercitum deducat ex his regionibus, sese illum
non pro amico sed pro hoste habiturum. [12] Quod si eum interfecerit, multis sese
nobilibus principibusque populi Romani gratum esse facturum (id se ab ipsis per
eorum nuntios compertum habere), quorum omnium gratiam atque amicitiam eius
morte redimere posset. [13] Quod si decessisset et liberam possessionem Galliae sibi
tradidisset, magno se illum praemio remuneraturum et quaecumque bella geri vellet
sine ullo eius labore et periculo confecturum.
Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio desistere non posset:
neque suam neque populi Romani consuetudinem pati ut optime meritos socios
desereret, neque se iudicare Galliam potius esse Ariovisti quam populi Romani. [14]
15
Bello superatos esse Arvernos et Rutenos a Q. Fabio Maximo, quibus populus
Romanus ignovisset neque in provinciam redegisset neque stipendium posuisset.
[15] Quod si antiquissimum quodque tempus spectari oporteret, populi Romani
iustissimum esse in Gallia imperium; si iudicium senatus observari oporteret, liberam
debere esse Galliam, quam bello victam suis legibus uti voluisset.
[45] Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti
propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros
coicere. [2] Caesar loquendi finem fecit seque ad suos recepit suisque imperavit ne
quod omnino telum in hostes reicerent. [3] Nam etsi sine ullo periculo legionis
delectae cum equitatu proelium fore videbat, tamen committendum non putabat ut,
pulsis hostibus, dici posset eos ab se per fidem in conloquio circumventos. [4] Postea
quam in vulgus militum elatum est qua arrogantia in conloquio Ariovistus usus omni
Gallia Romanis interdixisset, impetumque in nostros eius equites fecissent, eaque res
conloquium ut diremisset, multo maior alacritas studiumque pugnandi maius
exercitui iniectum est.
[46] Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit: velle se de iis rebus quae
inter eos egi coeptae neque perfectae essent agere cum eo: uti aut iterum conloquio
diem constitueret aut, si id minus vellet, ex suis legatis aliquem ad se mitteret. [2]
Conloquendi Caesari causa visa non est, et eo magis quod pridie eius diei Germani
retineri non potuerant quin tela in nostros coicerent. [3] Legatum ex suis sese
magno cum periculo ad eum missurum et hominibus feris obiecturum existimabat.
[4] Commodissimum visum est C. Valerium Procillum, C. Valerii Caburi filium,
summa virtute et humanitate adulescentem, cuius pater a C. Valerio Flacco civitate
donatus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, qua multa iam
Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi Germanis causa
non esset, ad eum mittere, et una M. Metium, qui hospitio Ariovisti utebatur. [5] His
mandavit quae diceret Ariovistus cognogcerent et ad se referrent. Quos cum apud se
in castris Ariovistus conspexisset, exercitu suo praesente conclamavit: quid ad se
venirent? an speculandi causa? Conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit.
[47] Eodem die castra promovit et milibus passuum VI a Caesaris castris sub monte
consedit. [2] Postridie eius diei praeter castra Caesaris suas copias traduxit et
milibus passuum duobus ultra eum castra fecit eo consilio uti frumento
commeatuque qui ex Sequanis et Haeduis supportaretur Caesarem intercluderet. [3]
Ex eo die dies continuos V Caesar pro castris suas copias produxit et aciem
instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio contendere, ei potestas non
deesset. [4] Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris continuit, equestri
proelio cotidie contendit. Genus hoc erat pugnae, quo se Germani exercuerant: [5]
equitum milia erant VI, totidem numero pedites velocissimi ac fortissimi, quos ex
omni copia singuli singulos suae salutis causa delegerant: [6] cum his in proeliis
versabantur, ad eos se equites recipiebant; hi, si quid erat durius, concurrebant, si
qui graviore vulnere accepto equo deciderat, circumsistebant; [7] si quo erat longius
prodeundum aut celerius recipiendum, tanta erat horum exercitatione celeritas ut
iubis sublevati equorum cursum adaequarent.
[48] Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne diutius commeatu prohiberetur,
ultra eum locum, quo in loco Germani consederant, circiter passus DC ab his, castris
idoneum locum delegit acieque triplici instructa ad eum locum venit. [2] Primam et
secundam aciem in armis esse, tertiam castra munire iussit. [3] [Hic locus ab hoste
circiter passus DC, uti dictum est, aberat.] Eo circiter hominum XVI milia expedita
cum omni equitatu Ariovistus misit, quae copiae nostros terrerent et munitione
prohiberent. [4] Nihilo setius Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem
16
propulsare, tertiam opus perficere iussit. Munitis castris duas ibi legiones reliquit et
partem auxiliorum, quattuor reliquas legiones in castra maiora reduxit.
[49] Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque copias suas eduxit
paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit hostibusque pugnandi
potestatem fecit. [2] Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem
exercitum in castra reduxit. Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum, quae
castra minora oppugnaret, misit. Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est.
Solis occasu suas copias Ariovistus multis et inlatis et acceptis vulneribus in castra
reduxit. [3] Cum ex captivis quaereret Caesar quam ob rem Ariovistus proelio non
decertaret, hanc reperiebat causam, quod apud Germanos ea consuetudo esset ut
matres familiae eorum sortibus et vaticinationibus declararent utrum proelium
committi ex usu esset necne; eas ita dicere: [4] non esse fas Germanos superare, si
ante novam lunam proelio contendissent.
[50] Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod satis esse visum est
reliquit, alarios omnes in conspectu hostium pro castris minoribus constituit, quod
minus multitudine militum legionariorum pro hostium numero valebat, ut ad speciem
alariis uteretur; ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium accessit. [2] Tum
demum necessario Germani suas copias castris eduxerunt generatimque
constituerunt paribus intervallis, Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones,
Nemetes, Sedusios, Suebos, omnemque aciem suam raedis et carris circumdederunt,
ne qua spes in fuga relinqueretur. [3] Eo mulieres imposuerunt, quae ad proelium
proficiscentes milites passis manibus flentes implorabant ne se in servitutem
Romanis traderent.
[51] Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit, uti eos
testes suae quisque virtutis haberet; [2] ipse a dextro cornu, quod eam partem
minime firmam hostium esse animadverterat, proelium commisit. [3] Ita nostri
acriter in hostes signo dato impetum fecerunt itaque hostes repente celeriterque
procurrerunt, ut spatium pila in hostes coiciendi non daretur. [4] Relictis pilis
comminus gladiis pugnatum est. At Germani celeriter ex consuetudine sua phalange
facta impetus gladiorum exceperunt. [5] Reperti sunt complures nostri qui in
phalanga insilirent et scuta manibus revellerent et desuper vulnerarent. [6] Cum
hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam coniecta esset, a dextro cornu
vehementer multitudine suorum nostram aciem premebant. [7] Id cum
animadvertisset P. Crassus adulescens, qui equitatui praeerat, quod expeditior erat
quam ii qui inter aciem versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio
misit.
[52] Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt nec prius
fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter L
pervenerunt. [2] Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut lintribus
inventis sibi salutem reppererunt. [3] In his fuit Ariovistus, qui naviculam deligatam
ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnes consecuti equites nostri interfecerunt.
[4] Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueba natione, quam domo secum eduxerat,
altera Norica, regis Voccionis soror, quam in Gallia duxerat a fratre missam: utraque
in ea fuga periit; duae filiae: harum altera occisa, altera capta est. [5] C. Valerius
Procillus, cum a custodibus in fuga trinis catenis vinctus traheretur, in ipsum
Caesarem hostes equitatu insequentem incidit. [6] Quae quidem res Caesari non
minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit, quod hominem honestissimum
provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum ex manibus hostium sibi
restitutum videbat neque eius calamitate de tanta voluptate et gratulatione
quicquam fortuna deminuerat. [7] Is se praesente de se ter sortibus consultum
17
dicebat, utrum igni statim necaretur an in aliud tempus reservaretur: sortium
beneficio se esse incolumem. [8] Item M. Metius repertus et ad eum reductus est.
[53] Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni venerant, domum
reverti coeperunt; quos ubi qui proximi Rhenum incolunt perterritos senserunt,
insecuti magnum ex iis numerum occiderunt. [2] Caesar una aestate duobus
maximis bellis confectis maturius paulo quam tempus anni postulabat in hiberna in
Sequanos exercitum deduxit; hibernis Labienum praeposuit; [3] ipse in citeriorem
Galliam ad conventus agendos profectus est.
18
C. IULI CAESARIS
DE BELLO GALLICO
COMMENTARIUS SECUNDUS
[1] CUM esset Caesar in citeriore Gallia [in hibernis], ita uti supra demonstravimus,
crebri ad eum rumores adferebantur litterisque item Labieni certior fiebat omnes
Belgas, quam tertiam esse Galliae partem dixeramus, contra populum Romanum
coniurare obsidesque inter se dare. [2] Coniurandi has esse causas: primum quod
vererentur ne, omni pacata Gallia, ad eos exercitus noster adduceretur; [3] deinde
quod ab non nullis Gallis sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diutius in Gallia
versari noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare atque inveterascere in Gallia
moleste ferebant, partim qui mobilitate et levitate animi novis imperiis studebant;
[4] ab non nullis etiam quod in Gallia a potentioribus atque iis qui ad conducendos
homines facultates habebant vulgo regna occupabantur; qui minus facile eam rem
imperio nostro consequi poterant.
[2] His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas
conscripsit et inita aestate in ulteriorem Galliam qui deduceret Q. Pedium legatum
misit. [2] Ipse, cum primum pabuli copia esse inciperet, ad exercitum venit. [3] Dat
negotium Senonibus reliquisque Gallis qui finitimi Belgis erant uti ea quae apud eos
gerantur cognoscant seque de his rebus certiorem faciant. [4] Hi constanter omnes
nuntiaverunt manus cogi, exercitum in unum locum conduci. Tum vero dubitandum
non existimavit quin ad eos proficisceretur. Re frumentaria provisa castra movet
diebusque circiter XV ad fines Belgarum pervenit.
[3] Eo cum de improviso celeriusque omnium opinione venisset, Remi, qui proximi
Galliae ex Belgis sunt, ad eum legatos Iccium et Andebrogium, primos civitatis,
miserunt, [2] qui dicerent se suaque omnia in fidem atque potestatem populi Romani
permittere, neque se cum reliquis Belgis consensisse neque contra populum
Romanum coniurasse, [3] paratosque esse et obsides dare et imperata facere et
oppidis recipere et frumento ceterisque rebus iuvare; [4] reliquos omnes Belgas in
armis esse, Germanosque qui cis Rhenum incolant sese cum his coniunxisse, [5]
tantumque esse eorum omnium furorem ut ne Suessiones quidem, fratres
consanguineosque suos, qui eodem iure et isdem legibus utantur, unum imperium
unumque magistratum cum ipsis habeant, deterrere potuelint quin cum iis
consentirent.
[4] Cum ab iis quaereret quae civitates quantaeque in armis essent et quid in bello
possent, sic reperiebat: plerosque Belgos esse ortos a Germanis Rhenumque
antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse Gallosque qui ea loca
incolerent expulisse, solosque esse qui, [2] patrum nostrorum memoria omni Gallia
vexata, Teutonos Cimbrosque intra suos fines ingredi prohibuerint; [3] qua ex re fieri
uti earum rerum memoria magnam sibi auctoritatem Illagnosque spiritus in re
militari sumerent. [4] De numero eorum omnia se habere explorata Remi dicebant,
propterea quod propinquitatibus adfinitatibus quo coniuncti quantam quisque
multitudinem in communi Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit cognoverint.
[5] Plurimum inter eos Bellovacos et virtute et auctoritate et hominum numero
valere: hos posse conficere armata milia centum, pollicitos ex eo numero electa milia
LX totiusque belli imperium sibi postulare. [6] Suessiones suos esse finitimos; fines
19
latissimos teracissimosque agros possidere. [7] Apud eos fuisse regem nostra etiam
memoria Diviciacum, totius Galliae potentissimum, qui cum magnae partis harum
regionum, tum etiam Britanniae imperium obtinuerit; nunc esse regem Galbam: ad
hunc propter iustitiam prudentiamque summam totius belli omnium voluntate
deferri; oppida habere numero XII, polliceri milia armata L; totidem Nervios, [8] qui
maxime feri inter ipsos habeantur longissimeque absint; [9] XV milia Atrebates,
Ambianos X milia, Morinos XXV milia, Menapios VII milia, Caletos X milia, Veliocasses
et Viromanduos totidem, Atuatucos XVIIII milia; [10] Condrusos, Eburones,
Caerosos, Paemanos, qui uno nomine Germani appellantur, arbitrari ad XL milia.
[5] Caesar Remos cohortatus liberaliterque oratione prosecutus omnem senatum ad
se convenire principumque liberos obsides ad se adduci iussit. Quae omnia ab his
diligenter ad diem facta sunt. [2] Ipse Diviciacum Haeduum magnopere cohortatus
docet quanto opere rei publicae comnlunisque salutis intersit manus hostium
distineri, ne cum tanta multitudine uno tempore confligendum sit. [3] Id fieri posse,
si suas copias Haedui in fines Bellovacorum introduxerint et eorum agros populari
coeperint. [4] His mandatis eum a se dimittit. Postquam omnes Belgarum
copias in unum locum coactas ad se venire vidit neque iam longe abesse ab iis quos
miserat exploratoribus et ab Remis cognovit, flumen Axonam, quod est in extremis
Remorum finibus, exercitum traducere maturavit atque ibi castra posuit. [5] Quae
res et latus ullum castrorum ripis fluminis muniebat et post eum quae erant tuta ab
hostibus reddebat et commeatus ab Remis reliquisque civitatibus ut sine periculo ad
eum portari possent efficiebat. [6] In eo flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in
altera parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit;
castra in altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.
[6] Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum VIII. Id
ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. Aegre eo die sustentatum est.
[2] Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec: ubi circumiecta
multitudine hominum totis moenibus undique in murum lapides iaci coepti sunt
murusque defensoribus nudatus est, testudine facta portas succedunt murumque
subruunt. Quod tum facile fiebat. [3] Nam cum tanta multitudo lapides ac tela
+coicerent+, in muro consistendi potestas erat nulli. [4] Cum finem oppugnandi nox
fecisset, Iccius Remus, summa nobilitate et gratia inter suos, qui tum oppido
praeerat, unus ex iis qui legati de pace ad Caesarem venerant, nuntium ad eum
mittit, nisi subsidium sibi submittatur, sese diutius sustinere non posse.
[7] Eo de media nocte Caesar isdem ducibus usus qui nuntii ab Iccio venerant,
Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit; [2]
quorum adventu et Remis cum spe delensionis studium propugnandi accessit et
hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi discessit. [3] Itaque paulisper apud
oppidum morati agrosque Remorum depopulati, omnibus vicis aedificiisque quo adire
potuerant incensis, ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et a milibus
passuum minus duobus castra posuerunt; [4] quae castra, ut fumo atque ignibus
significabatur, amplius milibus passuum VIII latitudinem patebant.
[8] Caesar primo et propter multitudinem hostium et propter eximiam opinionem
virtutis proelio supersedere statuit; [2] cotidie tamen equestribus proeliis quid hostis
virtute posset et quid nostri auderent periclitabatur. [3] Ubi nostros non esse
inferiores intellexit, loco pro castris ad aciem instruendam natura oportuno atque
idoneo, quod is collis ubi castra posita erant paululum ex planitie editus tantum
adversus in latitudinem patebat quantum loci acies instructa occupare poterat, atque
ex utraque parte lateris deiectus habebat et in fronte leniter fastigatus paulatim ad
planitiem redibat, ab utroque latere eius collis transversam fossam obduxit circiter
20
passuum CCCC [4] et ad extremas fossas castella constituit ibique tormenta
conlocavit, ne, cum aciem instruxisset, hostes, quod tantum multitudine poterant, ab
lateribus pugnantes suos circumvenire possent. [5] Hoc facto, duabus legionibus
quas proxime conscripserat in castris relictis ut, si quo opus esset, subsidio duci
possent, reliquas VI legiones pro castris in acie constituit. Hostes item suas copias ex
castris eductas instruxerunt.
[9] Palus erat non magna inter nostrum atque hostium exercitum. Hanc si nostri
transirent hostes expectabant; nostri autem, si ab illis initium transeundi fieret, ut
impeditos adgrederentur parati in armis erant. [2] Interim proelio equestri inter duas
acies contendebatur. Ubi neutri transeundi initium faciunt, secundiore equitum
proelio nostris Caesar suos in castra reduxit. [3] Hostes protinus ex eo loco ad
flumen Axonam contenderunt, quod esse post nostra castra demonstratum est. [4]
Ibi vadis repertis partem suarum copiarum traducere conati sunt eo consilio ut, si
possent, castellum, cui praeerat Q. Titurius legatus, expugnarent pontemque
interscinderent, [5] si minus potuissent, agros Remorum popularentur, qui magno
nobis usui ad bellum gerendum erant, commeatuque nostros prohiberent.
[10] certior factus ab Titurio onlnem equitatum et levis armaturae
Numidas, funditores sagittariosque pontem traducit atque ad eos contendit. Acriter in
eo loco pugnatum est. [2] Hostes impeditos nostri in flumine adgressi magnum
eorum numerum occiderunt; [3] per eorum corpora reliquos audacissime transire
conantes multitudine telorum reppulerunt primosque, qui transierant, equitatu
circumventos interfecerunt. [4] Hostes, ubi et de expugnando oppido et de flumine
transeundo spem se fefellisse intellexerunt neque nostros in locum iniquiorum
progredi pugnandi causa viderunt atque ipsos res frumentaria deficere coepit,
concilio convocato constituerunt optimum esse domum suam quemque reverti, et
quorum in fines primum Romani exercitum introduxissent, ad eos defendendos
undique convenirent, ut potius in suis quam in alienis finibus decertarent et
domesticis copiis rei frumentariae uterentur. [5] Ad eam sententiam cum reliquis
causis haec quoque ratio eos deduxit, quod Diviciacum atque Haeduos finibus
Bellovacorum adpropinquare cognoverant. His persuaderi ut diutius morarentur
neque suis auxilium terrent non poterat.
[11] Ea re constituta, secunda vigilia magno cum, strepitu ac tumultu castris egressi
nullo certo ordine neque imperio, cum sibi quisque primum itineris locum peteret et
domum pervenire properaret, fecerunt ut consimilis fugae profectio videretur. [2]
Hac re statim Caesar per speculatores cognita insidias veritus, quod qua de causa
discederent nondum perspexerat, exercitum equitatumque castris continuit. [3]
Prima luce, confirmata re ab exploratoribus, omnem equitatum, qui novissimum
agmen moraretur, praemisit. His Q. Pedium et L. Aurunculeium Cottam legatos
praefecit; T. Labienum legatum cum legionibus tribus subsequi iussit. [4] Hi
novissimos adorti et multa milia passuum prosecuti magnam multitudinem eorum
fugientium conciderunt, cum ab extremo agmine, ad quos ventum erat, consisterent
fortiterque impetum nostrorum militum sustinerent, [5] priores, quod abesse a
periculo viderentur neque ulla necessitate neque imperio continerentur, exaudito
clamore perturbatis ordinibus omnes in fuga sibi praesidium ponerent. [6] Ita sine
ullo periculo tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt quantum fuit diei
spatium; sub occasum solis sequi destiterunt seque in castra, ut erat imperatum,
receperunt.
[12] Postridie eius diei Caesar, prius quam se hostes ex terrore ac fuga reciperent,
in fines Suessionum, qui proximi Remis erant, exercitum duxit et magno itinere
[confecto] ad oppidum Noviodunum contendit. [2] Id ex itinere oppugnare conatus,
21
quod vacuum ab defensoribus esse audiebat, propter latitudinem fossae murique
altitudinem paucis defendentihus expugnare non potuit. [3] Castris munitis vineas
agere quaeque ad oppugnandum usui erant comparare coepit. [4] Interim omnis ex
fuga Suessionum multitudo in oppidum proxima nocte convenit. [5] Celeriter vineis
ad oppidum actis, aggere iacto turribusque constitutis, magnitudine operum, quae
neque viderant ante Galli neque audierant, et celeritate Romanorum permoti legatos
ad Caesarem de deditione mittunt et petentibus Remis ut conservarentur impetrant.
[6] Caesar, obsidibus acceptis primis civitatis atque ipsius Galbae regis duobus filiis
armisque omnibus ex oppido traditis, in deditionem Suessiones accipit exercitumque
in Bellovacos ducit. [7] Qui cum se suaque omnia in oppidum Bratuspantium
contulissent atque ab eo oppido Caesar cum exercitu circiter milia passuum V
abesset, omnes maiores natu ex oppido egressi manus ad Caesarem tendere et voce
significare coeperunt sese in eius fidem ac potestatem venire neque contra populum
Romanum armis contendere. [8] Item, cum ad oppidum accessisset castraque ibi
poneret, pueri mulieresque ex muro passis mallibus suo more pacem ab Romanis
petierunt.
[13] Pro his Diviciacus (nam post discessum Belgarum dimissis Haeduorum copiis ad
Cum reverterat) facit verba: [2] Bellovacos omni tempore in fide atque amicitia
civitatis Haeduae fuisse; [3] impulsos ab suis principibus, qui dicerent Haeduos a
Caesare in servitutem redacto. omnes indignitates contumeliasque perferre, et ab
Haeduis defecisse et populo Romano bellum intulisse. [4] Qui eius consilii principes
fuissent, quod intellegerent quantam calamitatem civitati intulissent, in Britanniam
profugisse. [5] Petere non solum Bellovacos, sed etiam pro his Haeduos, ut sua
clementia ac mansuetudine in eos utatur. [6] Quod si fecerit, Haeduorum
auctoritatem apud omnes Belgas amplificaturum, quorum auxiliis atque opibus, si
qua bella inciderint, sustentare consuerint.
[14] Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum causa sese eos in fidem recepturum
et conservaturum dixit, et quod erat civitas magna inter Belgas auctoritate atque
hominum multitudine praestabat, DC obsides poposcit. [2] His traditis omnibusque
armis ex oppido conlatis, ab eo loco in fines Ambianorum pervenit; qui se suaque
omnia sine mora dediderunt. [3] Eorum fines Nervii attingebant. Quorum de natura
moribusque Caesar cum quaereret, sic reperiebat: [4] nullum esse aditum ad eos
mercatoribus; nihil pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri,
quod his rebus relanguescere animos eorum et remitti virtutem existimarent; [5]
esse homines feros magnaeque virtutis; increpitare atque incusare reliquos Belgas,
qui se populo Romano dedidissent patriamque virtutem proiecissent; [6] confirmare
sese neque legatos missuros neque ullam condicionem pacis accepturos.
[15] Cum per eorum fines triduum iter fecisset, inveniebat ex captivis Sabim flumen
a castris suis non amplius milibus passuum X abesse; [2] trans id flumen omnes
Nervios consedisse adventumque ibi Romanorum expectare una cum Atrebatibus et
Viromanduis, finitimis suis [3] (nam his utrisque persuaserant uti eandem belli
fortunam experirentur); [4] expectari etiam ab iis Atuatucorum copias atque esse in
itinere; [5] mulieres quique per aetatem ad pugnam inutiles viderentur in eum locum
coniecisse quo propter paludes exercitui aditus non esset.
[16] His rebus cognitis, exploratores centurionesque praemittit qui locum castris
idoneum deligant. [2] Cum ex dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures Caesarem
secuti una iter facerent, quidam ex his, ut postea ex captivis cognitum est, eorum
dierum consuetudine itineris nostri exercitus perspecta, nocte ad Nervios
pervenerunt atque his demonstrarunt inter singulas legiones impedimentorum
22
magnum numerum intercedere, neque esse quicquam negotii, cum prima legio in
castra venisset reliquaeque legiones magnum spatium abessent, hanc sub sarcinis
adoriri; [3] qua pulsa impedimentisque direptis, futurum ut reliquae contra
consistere non auderent. [4] Adiuvabat etiam eorum collsilium qui rem deferebant
quod Nervii antiquitus, cum equitatu nihil possent (neque enim ad hoc tempus ei rei
student, sed quicquid possunt, pedestribus valent copiis), quo facilius finitimorum
equitatum, si praedandi causa ad eos venissent, impedirent, teneris arboribus incisis
atque inflexis crebrisque in latitudinem ramis enatis [et] rubis sentibusque interiectis
effecerant ut instar muri hae saepes munimentum praeberent, quo non modo non
intrari sed ne perspici quidem posset. [5] His rebus cum iter agminis nostri
impediretur, non omittendum sibi consilium Nervii existimaverunt.
[17] Loci natura erat haec, quem locum nostri castris delegerant. Collis ab summo
aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat. [2] Ab eo
flumine pari acclivitate collis nascebatur adversus huic et contrarius, passus circiter
CC infimus apertus, ab superiore parte silvestris, ut non facile introrsus perspici
posset. [3] Intra eas silvas hostes in occulto sese continebant; in aperto loco
secundum flumen paucae stationes equitum videbantur. Fluminis erat altitudo
pedum circiter trium.
[18] Caesar equitatu praemisso subsequebatur omnibus copiis; sed ratio ordoque
agminis aliter se habebat ac Belgae ad Nervios detulerant. [2] Nam quod hostibus
adpropinquabat, consuetudine sua Caesar VI legiones expeditas ducebat; [3] post
eas totius exercitus impedimenta conlocarat; inde duae legiones quae proxime
conscriptae erant totum agmen claudebant praesidioque impedimentis erant. [4]
Equites nostri cum funditoribus sagittariisque flumen transgressi cum hostium
equitatu proelium commiserunt. [5] Cum se illi identidem in silvis ad suos reciperent
ac rursus ex silva in nostros impetum facerent, neque nostri longius quam quem ad
finem porrecta [ac] loca aperta pertinebant cedentes insequi auderent, interim
legiones VI quae primae venerant, opere dimenso, castra munire coeperunt. [6] Ubi
prima impedimenta nostri exercitus ab iis qui in silvis abditi latebant visa sunt, quod
tempus inter eos committendi proelii convenerat, ut intra silvas aciem ordinesque
constituerant atque ipsi sese confirmaverant, subito omnibus copiis provolaverunt
impetumque in nostros equites fecerunt. [7] His facile pulsis ac proturbatis,
incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene uno tempore et ad silvas et
in flumine [et iam in manibus nostris] hostes viderentur. [8] Eadem autem celeritate
adverso colle ad nostra castra atque eos qui in opere occupati erant contenderunt.
[19] Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum, quod erat
insigne, cum ad arma concurri oporteret; signum tuba dandum; ab opere revocandi
milites; qui paulo longius aggeris petendi causa processerant arcessendi; acies
instruenda; milites cohortandi; signum dandum. Quarum rerum magnam partem
temporis brevitas et incursus hostium impediebat. [2] His difficultatibus duae res
erant subsidio, scientia atque usus militum, quod superioribus proeliis exercitati quid
fieri oporteret non minus commode ipsi sibi praescribere quam ab aliis doceri
poterant, et quod ab opere singulisque legionibus singulos legatos Caesar discedere
nisi munitis castris vetuerat. [3] Hi propter propinquitatem et celeritatem hostium
nihil iam Caesaris imperium expectabant, sed per se quae videbantur
administrabant.
[20] Caesar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos milites, quam [in] partem
fors obtulit, decucurrit et ad legionem decimam devenit. [2] Milites non longiore
oratione cohortatus quam uti suae pristinae virtutis memoriam retinerent neu
perturbarentur animo hostiumque impetum fortiter sustinerent, [3] quod non longius
23
hostes aberant quam quo telum adigi posset, proelii committendi signum dedit. [4]
Atque in alteram item cohortandi causa profectus pugnantibus occurrit. [5] Temporis
tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum animus ut non modo ad
insignia accommodanda sed etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta
detrahenda tempus defuerit. [6] Quam quisque ab opere in partem casu devenit
quaeque prima signa conspexit, ad haec constitit, ne in quaerendis suis pugnandi
tempus dimitteret.
[21] Instructo exercitu magis ut loci natura [delectusque collis] et necessitas
temporis quam ut rei militaris ratio atque ordo postulabat, cum diversae legiones
aliae alia in parte hostibus resisterent saepibusque densissimis, ut ante
demonstravimus, interiectis prospectus impediretur, neque certa subsidia conlocari
neque quid in quaque parte opus esset provideri neque ab uno omnia imperia
administrari poterant. [2] Itaque in tanta rerum iniquitate fortunae quoque eventus
varii sequebantur.
[22] Legionis VIIII. et X. milites, ut in sinistra parte aciei constiterant, pilis emissis
cursu ac lassitudine exanimatos vulneribusque confectos Atrebates (nam his ea pars
obvenerat) celeriter ex loco superiore in flumen compulerunt et transire conantes
insecuti gladiis magnam partem eorum impeditam interfecerunt. [2] Ipsi transire
flumen non dubitaverunt et in locum iniquum progressi rursus resistentes hostes
redintegrato proelio in fugam coniecerunt. [3] Item alia in parte diversae duae
legiones, XI. et VIII., profligatis Viromanduis, quibuscum erant congressae, ex loco
superiore in ipsis fluminis ripis proeliabantur. [4] At totis fere castris a fronte et a
sinistra parte nudatis, cum in dextro cornu legio XII. et non magno ab ea intervallo
VII. constitisset, omnes Nervii confertissimo agmine duce Boduognato, qui summam
imperii tenebat, ad eum locum contenderunt; quorum pars aperto latere
legiones circumvenire, pars summum castrorum locum petere coepit.
[23] Eodem tempore equites nostri levisque armaturae pedites, qui cum iis una
fuerant, quos primo hostium impetu pulsos dixeram, cum se in castra reciperent,
adversis hostibus occurrebant ac rursus aliam in partem fugam petebant; [2] et
calones, qui ab decumana porta ac summo iugo collis nostros victores flumen
transire conspexerant, praedandi causa egressi, cum respexissent et hostes in
nostris castris versari vidissent, praecipites fugae sese mandabant. [3] Simul eorum
qui cum impedimentis veniebant clamor fremitusque oriebatur, aliique aliam in
partem perterriti ferebantur. [4] Quibus omnibus rebus permoti equites Treveri,
quorum inter Gallos virtutis opinio est singularis, qui auxilii causa a civitate missi ad
Caesarem venerant, cum multitudine hostium castra [nostra] compleri, legiones
premi et paene circumventas teneri, calones, equites, tunditores, Numidas diversos
dissipatosque in omnes partes fugere vidissent, desperatis nostris rebus domum
contenderunt: [5] Romanos pulsos superatosque, castris impedimentisque eorum
hostes potitos civitati renuntiaverunt.
[24] Caesar ab X. legionis cohortatione ad dextrum cornu prolectus, ubi suos urgeri
signisque in unum locum conlatis XII. legionis confertos milites sibi ipsos ad pugnam
esse impedimento vidit, quartae cohortis omnibus centurionibus occisis signiferoque
interfecto, signo amisso, reliquarum cohortium omnibus fere centurionibus aut
vulneratis aut occisis, in his primipilo P. Sextio Baculo, fortissimo viro, multis
gravibusque vulneribus confecto, ut iam se sustinere non posset, reliquos esse
tardiores et non nullos ab novissimis deserto proelio excedere ac tela vitare,
hostes neque a fronte ex inferiore loco subeuntes intermittere et ab utroque latere
instare et rem esse in angusto vidit, neque ullum esse subsidium quod submitti
posset, [2] scuto ab novissimis [uni] militi detracto, quod ipse eo sine scuto venerat,
24
in primam aciem processit centurionibusque nominatim appellatis reliquos cohortatus
milites signa inferre et manipulos laxare iussit, quo facilius gladiis uti possent. [3]
Cuius adventu spe inlata militibus ac redintegrato animo, cum pro se quisque in
conspectu imperatoris etiam in extremis suis rebus operam navare cuperet, paulum
hostium impetus tardatus est.
[25] Caesar, cum VII. legionem, quae iuxta constiterat, item urgeri ab hoste
vidisset, tribunos militum monuit ut paulatim sese legiones coniungerent et conversa
signa in hostes inferrent. [2] Quo facto cum aliis alii subsidium ferrent neque
timerent ne aversi ab hoste circumvenirentur, audacius resistere ac fortius pugnare
coeperunt. [3] Interim milites legionum duarum quae in novissimo agmine praesidio
impedimentis fuerant, proelio nuntiato, cursu incitato in summo colle ab hostibus
conspiciebantur, [4] et T. Labienus castris hostium potitus et ex loco superiore quae
res in nostris castris gererentur conspicatus X. legionem subsidio nostris misit. [5]
Qui cum ex equitum et calonum fuga quo in loco res esset quantoque in periculo et
castra et legiones et imperator versaretur cognovissent, nihil ad celeritatem sibi
reliqui fecerunt.
[26] Horum adventu tanta rerum commutatio est facta ut nostri, etiam qui
vulneribus confecti procubuissent, scutis innixi proelium redintegrarent, calones
perterritos hostes conspicati etiam inermes armatis occurrerent, [2] equites vero, ut
turpitudinem fugae virtute delerent, omnibus in locis pugnae se legionariis militibus
praeferrent. [3] At hostes, etiam in extrema spe salutis, tantam virtutem
praestiterunt ut, cum primi eorum cecidissent, proximi iacentibus insisterent atque
ex eorum corporibus pugnarent, [4] his deiectis et coacervatis cadaveribus qui
superessent ut ex tumulo tela in nostros coicerent et pila intercepta remitterent: [5]
ut non nequiquam tantae virtutis homines iudicari deberet ausos esse transire
latissimum flumen, ascendere altissimas ripas, subire iniquissimum locum; quae
facilia ex difficillimis animi magnitudo redegerat.
[27] Hoc proelio facto et prope ad internecionem gente ac nomine Nerviorum
redacto, maiores natu, quos una cum pueris mulieribusque in aestuaria ac paludes
coniectos dixeramus, hac pugna nuntiata, cum victoribus nihil impeditum, victis nihil
tutum arbitrarentur, [2] omnium qui supererant consensu legatos ad Caesarem
miserunt seque ei dediderunt; et in commemoranda civitatis calamitate ex DC ad
tres senatores, ex hominum milibus LX vix ad D, qui arma ferre possent, sese
redactos esse dixerunt. [3] Quos Caesar, ut in miseros ac supplices usus misericordia
videretur, diligentissime conservavit suisque finibus atque oppidis uti iussit et
finitimis imperavit ut ab iniuria et maleficio se suosque prohiberent.
[28] Atuatuci, de quibus supra diximus, cum omnibus copiis auxilio Nerviis venirent,
hac pugna nuntiata ex itinere domum reverterunt; [2] cunctis oppidis castellisque
desertis sua omnia in unum oppidum egregie natura munitum contulerunt. [3] Quod
cum ex omnibus in circuitu partibus altissimas rupes deiectusque haberet, una ex
parte leniter acclivis aditus in latitudinem non amplius pedum CC relinquebatur;
quem locum duplici altissimo muro munierant; tum magni ponderis saxa et
praeacutas trabes in muro conlocabant. [4] Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque
prognati, qui, cum iter in provinciam nostram atque Italiam; facerent, iis
impedimentis quae secum agere ac portare non poterant citra flumen Rhenum
depositis custodiae [ex suis] ac praesidio VI milia hominum una reliquerant. [5] Hi
post eorum obitum multos annos a finitimis exagitati, cum alias bellum inferrent,
alias inlatum defenderent, consensu eorum omnium pace facta hunc sibi domicilio
locum delegerant.
25
[29] Ac primo adventu exercitus nostri crebras ex oppido excursiones faciebant
parvulisque proeliis cum nostris contendebant; [2] postea vallo pedum XII in circuitu
+XV+ milium crebrisque castellis circummuniti oppido sese continebant. [3] Ubi
vineis actis aggere extructo turrim procul constitui viderunt, primum inridere ex
muro atque increpitare vocibus, quod tanta machinatio a tanto spatio institueretur:
[4] quibusnam mallibus aut quibus viribus praesertim homines tantulae staturae
(nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine corporum quorum brevitas nostra
contemptui est) tanti oneris turrim in muro sese conlocare confiderent?
[30] Ubi vero moveri et adpropinquare muris viderunt, nova atque inusitata specie
commoti legatos ad Caesarem de pace miserunt, qui ad hunc modum locuti, [2] non
se existimare Romanos sine ope divina bellum gerere, qui tantae altitudinis
machinationes tanta celeritate promovere possent, [3] se suaque omnia eorum
potestati permittere dixerunt. [4] Unum petere ac deprecari: si forte pro sua
clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos esse
conservandos, ne se armis despoliaret. [5] Sibi omnes fere finitimos esse inimicos ac
suae virtuti invidere; a quibus se defelldere traditis armis non possent. [6] Sibi
praestare, si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam a populo Romano pati
quam ab his per cruciatum interfici inter quos dominari consuessent.
[31] Ad haec Caesar respondit: se magis consuetudine sua quam merito eorum
civitatem conservaturum, si prius quam murum aries attigisset se dedidissent; [2]
sed deditionis nullam esse condicionem nisi armis traditis. Se id quod in Nerviis
fecisset facturum finitimisque imperaturum ne quam dediticiis populi Romani iniuriam
inferrent. [3] Re renuntiata ad suos illi se quae imperarentur facere dixerunt. [4]
Armorum magna multitudine de muro in fossam, quae erat ante oppidum, iacta, sic
ut prope summam muri aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent, et
tamen circiter parte tertia, ut postea perspectum est, celata atque in oppido retenta,
portis patefactis eo die pace sunt usi.
[32] Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exire iussit, ne quam
noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent. [2] Illi ante inito, ut intellectum est,
consilio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos aut denique indiligentius
servaturos crediderant, partim cum iis quae retinuerant et celaverant armis, partim
scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas
postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras
munitiones accensus videbatur, omnibus copiis repente ex oppido eruptionem
fecerunt. [3] Celeriter, ut ante Caesar imperaverat, ignibus significatione facta, ex
proximis castellis eo concursum est, [4] pugnatumque ab hostibus ita acriter est ut a
viris fortibus in extrema spe salutis iniquo loco contra eos qui ex vallo turribusque
tela iacerent pugnari debuit, cum in una virtute omnis spes consisteret. [5] Occisis
ad hominum milibus IIII reliqui in oppidum reiecti sunt. [6] Postridie eius diei
refractis portis, cum iam defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris,
sectionem eius oppidi universa Caesar vendidit. [7] Ab iis qui emerant capitum
numerus ad eum relatus est milium LIII.
[33] Eodem tempore a P. Crasso, quem cum legione una miserat ad Venetos,
Venellos, Osismos, Coriosolitas, Esuvios, Aulercos, Redones, quae sunt maritimae
civitates Oceanumque attingunt, certior factus est omnes eas civitates in dicionem
potestatemque populi Romani esse redactas.
[34] His rebus gestis omni Gallia pacata, tanta huius belli ad barbaros opinio perlata
est uti ab iis nationibus quae trans Rhenum incolerent legationes ad Caesarem
mitterentur, quae se obsides daturas, imperata facturas pollicerentur. [2] Quas
26
legationes Caesar, quod in Italiam Illyricumque properabat, inita proxima aestate ad
se reverti iussit. [3] Ipse in Carnutes, Andes, Turonos quaeque civitates propinquae
iis locis erant ubi bellum gesserat, legionibus in hiberna deductis, in Italiam profectus
est. [4] Ob easque res ex litteris Caesaris dierum XV supplicatio decreta est, quod
ante id tempus accidit nulli.
27
C. IULI CAESARIS
DE BELLO GALLICO
COMMENTARIUS TERTIUS
[1] CVM in Italiam proficisceretur Caesar, Ser. Galbam cum legione XII. et parte
equitatus in Nantuates, Veragros Sedunosque misit, qui a finibus Allobrogum et lacu
Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent. [2] Causa mittendi fuit
quod iter per Alpes, quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores
ire consuerant, patefieri volebat. [3] Huic permisit, si opus esse arbitraretur, uti in
his locis legionem hiemandi causa conlocaret. [4] Galba secundis aliquot proeliis
factis castellisque compluribus eorum expugnatis, missis ad eum undique legatis
obsidibusque datis et pace facta, constituit cohortes duas in Nantuatibus conlocare et
ipse cum reliquis eius legionis cohortibus in vico Veragrorum, qui appellatur
Octodurus hiemare; [5] qui vicus positus in valle non magna adiecta planitie
altissimis montibus undique continetur. [6] Cum hic in duas partes flumine
divideretur, alteram partem eius vici Gallis [ad hiemandum] concessit, alteram
vacuam ab his relictam cohortibus attribuit. Eum locum vallo fossaque munivit.
[2] Cum dies hibernorum complures transissent frumentumque eo comportari
iussisset, subito per exploratores certior factus est ex ea parte vici, quam Gallis
concesserat, omnes noctu discessisse montesque qui impenderent a maxima
multitudine Sedunorum et Veragrorum teneri. [2] Id aliquot de causis acciderat, ut
subito Galli belli renovandi legionisque opprimendae consilium caperent: [3] primum,
quod legionem neque eam plenissimam detractis cohortibus duabus et compluribus
singillatim, qui commeatus petendi causa missi erant, absentibus propter paucitatem
despiciebant; [4] tum etiam, quod propter iniquitatem loci, cum ipsi ex montibus in
vallem decurrerent et tela coicerent, ne primum quidem impetum suum posse
sustineri existimabant. [5] Accedebat quod suos ab se liberos abstraetos obsidum
nomine dolebant, et Romanos non solum itinerum causa sed etiam perpetuae
possessionis culmina Alpium oceupare conari et ea loca finitimae provinciae
adiungere sibi persuasum habebant.
[3] His nuntiis acceptis Galba, cum neque opus hibernorum munitionesque plene
essent perfectae neque de frumento reliquoque commeatu satis esset provisum quod
deditione facta obsidibusque acceptis nihil de bello timendum existimaverat, consilio
celeriter convocato sententias exquirere coepit. [2] Quo in consilio, cum tantum
repentini periculi praeter opinionem accidisset ac iam omnia fere superiora loca
multitudine armatorum completa conspicerentur neque subsidio veniri neque
commeatus supportari interclusis itineribus possent, [3] prope iam desperata salute
non nullae eius modi sententiae dicebantur, ut impedimentis relictis eruptione facta
isdem itineribus quibus eo pervenissent ad salutem contenderent. [4] Maiori tamen
parti placuit, hoc reservato ad extremum consilio interim rei eventum
experiri et castra defendere.
[4] Brevi spatio interiecto, vix ut iis rebus quas constituissent conlocandis atque
administrandis tempus daretur, hostes ex omnibus partibus signo dato decurrere,
lapides gaesaque in vallum coicere. [2] Nostri primo integris viribus fortiter
propugnare neque ullum flustra telum ex loco superiore mittere, et quaecumque pars
castrorum nudata defensoribus premi videbatur, eo occurrere et auxilium ferre, [3]
28
sed hoc superari quod diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant, alii
integris viribus succedebant; [4] quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri
nihil poterat, ac non modo defesso ex pugna excedendi, sed ne saucio quidem eius
loci ubi constiterat relinquendi ac sui recipiendi facultas dabatur.
[5] Cum iam amplius horis sex continenter pugnaretur, ac non solum vires sed
etiam tela nostros deficerent, atque hostes acrius instarent languidioribusque nostris
vallum scindere et fossas complere coepissent, resque esset iam ad extremum
perducta casum, [2] P. Sextius Baculus, primi pili centurio, quem Nervico proelio
compluribus confectum vulneribus diximus, et item C. Volusenus, tribunus militum,
vir et consilii magni et virtutis, ad Galbam accurrunt atque unam esse spem salutis
docent, si eruptione facta extremum auxilium experirentur. [3] Itaque convocatis
centurionibus celeriter milites certiores facit, paulisper intermitterent proelium ac
tantum modo tela missa exciperent seque ex labore reficerent, post dato signo ex
castris erumperent, atque omnem spem salutis in virtute ponerent.
[6] Quod iussi sunt faciunt, ac subito omnibus portis eruptione facta neque
cognoscendi quid fieret neque sui colligendi hostibus facultatem relinquunt. [2] Ita
commutata fortuna eos qui in spem potiundorum castrorum venerant undique
circumventos intercipiunt, et ex hominum milibus amplius XXX, quem numerum
barbarorum ad castra venisse constabat, plus tertia parte interfecta reliquos
perterritos in fugam coiciunt ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur.
[3] Sic omnibus hostium copiis fusis armisque exutis se intra munitiones suas
recipiunt. [4] Quo proelio facto, quod saepius fortunam temptare Galba nolebat
atque alio se in hiberna consilio venisse meminerat, aliis occurrisse rebus videbat,
maxime frumenti [commeatusque] inopia permotus postero die omnibus eius vici
aedificiis incensis in provinciam reverti contendit, [5] ac nullo hoste prohibente aut
iter demorante incolumem legionem in Nantuates, inde in Allobroges perduxit ibique
hiemavit.
[7] His rebus gestis cum omnibus de causis Caesar pacatam Galliam existimaret,
[superatis Belgis, expulsis Germanis, victis in Alpibus Sedunis,] atque ita inita hieme
in Illyricum profectus esset, quod eas quoque nationes adire et regiones cognoseere
volebat, subitum bellum in Gallia eoortum est. [2] Eius belli haec fuit causa. P.
Crassus adulescens eum legione VII. proximus mare Oeeanum in Andibus hiemabat.
[3] Is, quod in his loeis inopia frumenti erat, praefectos tribunosque militum
eomplures in finitimas civitates frumenti causa dimisit; [4] quo in numero est T.
Terrasidius missus in Esuvios, M. Trebius Gallus in Coriosolites, Q. Velanius eum T.
Silio in Venetos.
[8] Huius est civitatis longe amplissima auctoritas omnis orae maritimae regionum
earum, quod et naves habent Veneti plurimas, quibus in Britanniam navigare
consuerunt, et scientia atque usu rerum nauticarum ceteros antecedunt et in magno
impetu maris atque aperto paucis portibus interiectis, quos tenent ipsi, omnes fere
qui eo mari uti consuerunt habent vectigales. [2] Ab his fit initium retinendi Silii
atque Velanii, quod per eos suos se obsides, quos Crasso dedissent, recuperaturos
existimabant. [3] Horum auctoritate finitimi adducti, ut sunt Gallorum subita et
repentina consilia, eadem de causa Trebium Terrasidiumque retinent et celeriter
missis legatis per suos principes inter se coniurant nihil nisi communi consilio acturos
eundemque omnes fortunae exitum esse laturos, [4] reliquasque civitates sollicitant,
ut in ea libertate quam a maioribus acceperint permanere quam Romanorum
servitutem perferre malint. [5] Omni ora maritima celeriter ad suam sententiam
perducta communem legationem ad P. Crassum mittunt, si velit suos recuperare,
obsides sibi remittat.
29
[9] Quibus de rebus Caesar a Crasso certior factus, quod ipse aberat longius, naves
interim longas aedificari in flumine Ligeri, quod influit in Oceanum, remiges ex
provincia institui, nautas gubernatoresque comparari iubet. [2] His rebus celeriter
administratis ipse, cum primum per anni tempus potuit, ad exercitum contendit. [3]
Veneti reliquaeque item civitates cognito Caesaris adventu [certiores facti], simul
quod quantum in se facinus admisissent intellegebant, [legatos, quod nomen ad
omnes nationes sanctum inviolatumque semper fuisset, retentos ab se et in vincula
coniectos,] pro magnitudine periculi bellum parare et maxime ea quae ad usum
navium pertinent providere instituunt, boc maiore spe quod multum natura loci
confidebant. [4] Pedestria esse itinera concisa aestuariis, navigationem impeditam
propter inscientiam locorum paucitatemque portuum sciebant, [5] neque nostros
exercitus propter inopiam frumenti diutius apud se morari posse confidebant; [6] ac
iam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen sc plurimum navibus posse,
[quam] Romanos neque ullam facultatem habere navium, neque eorum locorum ubi
bellum gesturi essent vada, portus, insulas novisse; [7] ac longe aliam esse
navigationem in concluso mari atque in vastissimo atque apertissimo Oceano
perspiciebant. [8] His initis consiliis oppida muniunt, [9] frumenta ex agris in oppida
comportant, naves in Venetiam, ubi Caesarem primum bellum gesturum [10]
constabat, quam plurimas possunt cogunt. Socios sibi ad id bellum Osismos,
Lexovios, Namnetes, Ambiliatos, Morinos, Diablintes, Menapios adsciscunt; auxilia ex
Britannia, quae contra eas regiones posita est, arcessunt.
[10] Erant hae difficultates belli gerendi quas supra ostendiIrIus, sed tamen multa
Caesarem ad id bellum incitabant: [2] iniuria retentorum equitum Romanorum,
rebellio facta post deditionem, defectio datis obsidibus, tot civitatum coniuratio, in
primis ne hac parte neglecta reliquae nationes sibi idem licere arbitrarentur. [3]
Itaque cum intellegeret omnes fere Gallos novis rebus studere et ad bellum mobiliter
celeriterque excitari, omnes autem homines natura libertati studere et condicionem
servitutis odisse, prius quam plures civitates conspirarent, partiendum sibi ac latius
distribuendum exercitum putavit.
[11] Itaque T. Labienum legatum in Treveros, qui proximi flumini Rheno sunt, cum
equitatu mittit. [2] Huic imandat, Remos reliquosque Belgas adeat atque in officio
contineat Germanosque, qui auxilio a Belgis arcessiti dicebantur, si per vim navibus
flumen transire conentur, prohibeat. [3] P. Crassum cum cohortibus legionariis XII et
magno numero equitatus in Aquitaniam proficisci iubet, ne ex his nationibus auxilia
in Galliam mittantur ac tantae nationes coniungantur. [4] Q. Titurium Sabinum
legatum cum legionibus tribus in Venellos, Coriosolites Lexoviosque mittit, qui eam
manum distinendam curet. [5] D. Brutum adulescentem classi Gallicisque navibus,
quas ex Pictonibus et Santonis reliquisque pacatis regionibus convenirel iusserat,
praeficit et, cum primum possit, in Venetos proficisci iubet. Ipse eo pedestribus
copiis contendit.
[12] Erant eius modi fere situs oppidorum ut posita in extremis lingulis
promunturiisque neque pedibus aditum haberent, cum ex alto se acstus incitavisset,
quod [bis] accidit semper horarum XII spatio, neque navibus, quod rursus minuente
aestu naves in vadis adflictarentur. [2] Ita utraque re oppidorum oppugnatio
impediebatur. [3] Ac si quando magnitudine operis forte superati, extruso mari
aggere ac molibus atque his oppidi moenibus adaequatis, suis fortunis desperare
coeperant, magno numero navium adpulso, cuius rei summam facultatem habebant,
omnia sua deportabant seque in proxima oppida recipiebant: [4] ibi se rursus isdem
oportunitatibus loci defendebant. [5] Haec eo facilius Inagnaln partem aestatis
faciebant quod nostrae naves tempestatibus detinebantur summaque erat vasto
30
atque aperto mari, rnagnis aestibus, raris ac prope nullis portibus difficultas
navigandi.
[13] Namque ipsorum naves ad hunc modum factae armataeque erant: carinae
aliquanto planiores quam nostrarum navium, quo facilius vada ac decessum aestus
excipere possent; [2] prorae admodum erectae atque item puppes, ad
magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae; [3] naves totae factae ex
robore ad quamvis vim et contumeliam perferendam; [4] transtra ex pedalibus in
altitudinem trabibus, confixa clavis ferreis digiti pollicis crassitudine; [5] ancorae pro
funibus ferreis catenis revinctae; [6] pelles pro velis alutaeque tenuiter confectae,
[hae] sive propter inopiam lini atque eius usus inscientiam, sive eo, quod est magis
veri simile, quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus ventorum sustineri
ac tanta onera navium regi velis non satis commode posse arbitrabantur. [7] Cum
his navibus nostrae classi eius modi congressus erat ut una celeritate et pulsu
remorum praestaret, reliqua pro loci natura, pro vi tempestatum illis essent aptiora
et accommodatiora. [8] Neque enim iis nostrae rostro nocere poterant (tanta in iis
erat firmitudo), neque propter altitudinem facile telum adigebatur, et eadem de
causa minus commode copulis continebautur. [9] Accedebat ut, cum [saevire ventus
coepisset et] se vento dedissent, et tempestatem ferrent facilius et in vadis
consisterent tutius et ab aestu relictae nihil saxa et cotes timerent; quarum rerum
omnium nostris navibus casus erat extimescendus.
[14] Compluribus expugnatis oppidis Caesar, ubi intellexit frustra tantum laborem
sumi neque hostium fugam captis oppidis reprimi neque iis noceri posse, statuit
expectandam classem. [2] Quae ubi convenit ac primum ab hostibus visa est, circiter
CCXX naves eorum paratissimae atque omni genere armorum ornatissimae profectae
ex portu nostris adversae constiterunt; [3] neque satis Bruto, qui classi praeerat, vel
tribunis militum centurionibusque, quibus singulae naves erant attributae, constabat
quid agerent aut quam rationem pugnae insisterent. [4] Rostro enim noceri non
posse cognoverant; turribus autem excitatis tamen has altitudo puppium ex barbaris
navibus superabat, ut neque ex inferiore loco satis commode tela adigi possent et
missa a Gallis gravius acciderent. [5] Una erat magno usui res praeparata a nostris,
falces praeacutae insertae adfixaeque longuriis, non absimili forma muralium falcium.
[6] His cum funes qui antemnas ad malos destinabant comprehensi adductique
erant, navigio remis incitato praerumpebantur. [7] Quibus abscisis antemnae
necessario concidebant, ut, cum omnis Gallicis navibus spes in velis armamentisque
consisteret, his ereptis omnis usus navium uno tempore eriperetur. [8] Reliquum
erat certamen positum in virtute, qua nostri milites facile superabant, atque eo
magis quod in conspectu Caesaris atque omnis exercitus res gerebatur, ut nullum
paulo fortius factum latere posset; [9] omnes enim colles ac loca superiora, unde
erat propinquus despectus in mare, ab exercitu tenebantur.
[10] Deiectis, ut diximus, antemnis, cum singulas binae ac ternae naves
circumsteterant, milites summa vi transcendere in hostium naves contendebant. [11]
Quod postquam barbari fieri animadverterunt, expugnatis compluribus navibus, cum
ei rei nullum reperiretur auxilium, fuga salutem petere contenderunt. [12] Ac iam
conversis in eam partem navibus quo ventus ferebat, tanta subito malacia ac
tranquillitas extitit ut se ex loco movere non possent. [13] Quae quidem res ad
negotium conficiendum maximae fuit oportunitati: [14] nam singulas nostri
consectati expugnaverunt, ut perpaucae ex omni numero noctis interventu ad terram
per venirent, cum ab hora fere IIII. usque ad solis occasum pugnaretur.
[15] Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae maritimae confectum est. [2]
Nam cum omnis iuventus, omnes etiam gravioris aetatis in quibus aliquid consilii aut
31
dignitatis fuit eo convenerant, tum navium quod ubique fuerat in unum locum
coegerant; [3] quibus amissis reliqui neque quo se reciperent neque quem ad
modum oppida defenderent habebant. [4] Itaque se suaque omnia Caesari
dediderunt. In quos eo gravius Caesar vindicandum statuit quo diligentius in
reliquum tempus a barbaris ius legatorum conservaretur. Itaque omni senatu necato
reliquos sub corona vendidit.
[5] Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus cum iis copiis quas a Caesare
acceperat in fines Venellorum pervenit. [6] His praeerat Viridovix ac summam imperii
tenebat earum omnium civitatum quae defecerant, ex quibus exercitum [magnasque
scopias] coegerat; [7] atque his paucis diebus Aulerci Eburovices Lexoviique, senatu
suo interfecto quod auctores belli esse nolebant, portas clauserunt seque cum
Viridovice coniunxerunt; [8] magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia
perditorum hominum latronumque convenerat, quos spes praedandi studiumque
bellandi ab agri cultura et cotidiano labore revocabat. [9] Sabinus idoneo omnibus
rebus loco castris sese tenebat, cum Viridovix contra eum duorum milium spatio
consedisset cotidieque productis copiis pugnandi potestatem faceret, ut iam non
solum hostibus in contemptionem Sabinus veniret, sed etiam nostrorum militum
vocibus non nihil carperetur; [10] tantamque opinionem timoris praebuit ut iam ad
vallum castrorum hostes accedere auderent. [11] Id ea de causa faciebat quod cum
tanta multitudine hostium, praesertim eo absente qui summam imperii teneret, nisi
aequo loco aut oportunitate aliqua data legato dimicandum non existimabat.
[16] Hac confirmata opinione timoris idoneum quendam hominem et callidum
deligit, Gallum, ex iis quos auxilii causa secum habebat. [2] Huic magnis praemiis
pollicitationibusque persuadet uti ad hostes transeat, et quid fieri velit edocet. [3]
Qui ubi pro perfuga ad eos venit, timorem Romanorum proponit, quibus angustiis
ipse Caesar a Venetis prematur docet, [4] eque longius abesse quin proxima nocte
Sabinus clam ex castris exercitum educat et ad Caesarem auxilii ferendi causa
proficiscatur. [5] Quod ubi auditum est, conclamant omnes occasionem negotii bene
gerendi amittendam non esse: [6] ad castra iri oportere. Multae res ad hoc consilium
Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia
cibariorum, cui rei paum diligenter ab iis erat provisum, spes Venetici belli, et quod
fere libenter. homines id quod volunt credunt. [7] His rebus adducti non prius
Viridovicem reliquosque duces ex concilio dimittunt quam ab iis sit concessum arma
uti capiant et ad castra contendant. [8] Qua re concessa laeti, ut explorata victoria,
sarmentis virgultisque collectis, quibus fossas Romanorum compleant, ad castra
pergunt.
[17] Locus erat castrorum editus et paulatim ab imo acclivis circiter passus mille.
Huc magno cursu contenderunt, ut quam minimum spatii ad se colligendos
armandosque Romanis daretur, exanimatique pervenerunt. [2] Sabinus suos
hortatus cupientibus signum dat. Impeditis hostibus propter ea quae ferebant onera
subito duabus portis eruptionem fieri iubet. [3] Factum est oportunitate loci, hostium
inscientia ac defatigatione, virtute militum et superiorum pugnarum exercitatione, ut
ne unum quidem nostrorum impetum ferrent ac statim terga verterent. [4] Quos
impeditos integris viribus milites nostri consecuti magnum numerum eorum
occiderunt; reliquos equites consectati paucos, qui ex fuga evaserant, reliquerunt.
[5] Sic uno tempore et de navali pugna Sabinus et de Sabini victoria Caesar est
certior factus, civitatesque omnes se statim Titurio dediderunt. [6] Nam ut ad bella
suscipienda Gallorum alacer ac promptus est animus, sic mollis ac minime resistens
ad calamitates ferendas mens eorum est.
32
[18] Eodem fere tempore P. Crassus., cum in Aquitaniam pervenisset, quae [pars],
ut ante dictum est, [et regionum latitudine et multitudine hominum] tertia pars
Galliae est [aestimanda], cum intellegeret in iis locis sibi bellum gerendum ubi paucis
ante annis L. Valerius Praeconinus legatus exercitu pulso interfectus esset atque
unde L. Manlius proconsul impedimentis amissis profugisset, non mediocrem sibi
diligentiam adhibendam intellegebat. [2] Itaque re frumentaria provisa, auxiliis
equitatuque comparato, multis praeterea viris fortibus Tolosa et Carcasone et
Narbone, quae sunt civitates Galliae provinciae finitimae, ex his regionibus
nominatim evocatis, in Sotiatium fines exercitum introduxit. [3] Cuius adventu
cognito Sotiates magnis copiis coactis, equitatuque, quo plurimum valebant, in
itinere agmen nostrum adorti primum equestre proelium commiserunt, [4] deinde
equitatu suo pulso atque insequentibus nostris subito pedestres copias, quas in
convalle in insidiis conlocaverant, ostenderunt. Hi nostros disiectos adorti proelium
renovarunt.
[19] Pugnatum est diu atque acriter, cum Sotiates superioribus victoriis freti in sua
virtute totius Aquitaniae salutem positam putarent, nostri autem quid sine
imperatore et sine reliquis legionibus adulescentulo duce efficere possent perspici
cuperent; tandem confecti vulneribus hostes terga verterunt. [2] Quorum magno
numero interfecto Crassus ex itinere oppidum Sotiatium oppugnare coepit. Quibus
fortiter resistentibus vineas turresque egit. [3] Illi alias eruptione temptata, alias
cuniculis ad aggerem vineasque actis (cuius rei sunt longe peritissimi Aquitani,
propterea quod multis locis apud eos aerariae secturaeque sunt), ubi diligentia
nostrorum nihil his rebus profici posse intellexerunt, legatos ad Crassum mittunt
seque in deditionem ut recipiat petunt. Qua re impetrata arma tradere iussi faciunt.
[20] Atque in eam rem omnium nostrorum intentis animis alia ex parte oppidi
Adiatunnus, qui summam imperii tenebat, cum DC devotis, quos illi soldurios
appellant, [2] quorum haec est condicio, ut omnibus in vita commodis una cum iis
fruantur quorum se amicitiae dediderint, si quid his per vim accidat, aut eundem
casum una ferant aut sibi mortem consciscant; [3] neque adhuc hominum memoria
repertus est quisquam qui, eo interfecto cuius se amicitiae devovisset, mortem
recusaret - [4] cum his Adiatunnus eruptionem facere conatus clamore ab ea parte
munitionis sublato cum ad arma milites concurrissent vehementerque ibi pugnatum
esset, repulsus in oppidum tamen uti eadem deditionis condicione uteretur a Crasso
impetravit.
[21] Armis obsidibusque acceptis, Crassus in fines Vocatium et Tarusatium profectus
est. [2] Tum vero barbari commoti, quod oppidum et natura loci et manu munitum
paucis diebus quibus eo ventum erat expugnatum cognoverant, legatos quoque
versus dimittere, coniurare, obsides inter se dare, copias parare coeperunt. [3]
Mittuntur etiam ad eas civitates legati quae sunt citerioris Hispaniae finitimae
Aquitaniae: inde auxilia ducesque arcessuntur. [4] Quorum adventu magna cum
auctoritate et magna [cum] hominum multitudine bellum gerere conantur. [5] Duces
vero ii deliguntur qui una cum Q. Sertorio omnes annos fuerant summamque
scientiam rei militaris habere existimabantur. [6] Hi consuetudine populi Romani loca
capere, castra munire, commeatibus nostros intercludere instituunt. [7] Quod ubi
Crassus animadvertit, suas copias propter exiguitatem non facile diduci, hostem et
vagari et vias obsidere et castris satis praesidii relinquere, ob eam causam minus
commode frumentum commeatumque sibi supportari, in dies hostium numcrum
augeri, non cunctandum existimavit quin pugna decertaret. [8] Hac re ad consilium
delata, ubi omnes idem sentire intellexit, posterum diem pugnae constituit.
33
[22] Prima luce productis omnibus copiis duplici acie instituta, auxiliis in mediam
aciem coniectis, quid hostes consilii caperent expectabat. [2] Illi, etsi propter
multitudinem et veterem belli gloriam paucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos
existimabant, tamen tutius esse arbitrabantur obsessis viis commeatu intercluso sine
vulnere victoria potiri, [3] et si propter inopiam rei frumentariae Romani se recipere
coepissent, impeditos in agmine et sub sarcinis infirmiores animo adoriri cogitabant.
[4] Hoc consilio probato ab ducibus, productis Romanorum copiis, sese castris
tenebant. [5] Hac re perspecta Crassus, cum sua cunctatione atque opinione timoris
hostes nostros milites alacriores ad pugnaudum effecissent atque omnium voces
audirentur expectari diutius non oportere quin ad castra iretur, cohortatus suos
omnibus cupientibus ad hostium castra contendit.
[23] Ibi cum alii fossas complerent, alii multis telis coniectis defensores vallo
munitionibusque depellerent, auxiliaresque, quibus ad pugnam non multum Crassus
confidebat, lapidibus telisque subministrandis et ad aggerem caespitibus
comportandis speciem atque opinionem pugnantium praeberent, cum item ab
hostibus constanter ac non timide pugnaretur telaque ex loco superiore missa non
frustra acciderent, [2] equites circumitis hostium castris Crasso renuntiaverunt non
eadem esse diligentia ab decumana porta castra munita facilemque aditum habere.
[24] Crassus equitum praefectos cohortatus, ut magnis praemiis pollicitationibusque
suos excitarent, quid fieri vellet ostendit. [2] Illi, ut erat imperatum, eductis iis
cohortibus quae praesidio castris relictae intritae ab labore erant, et longiore itinere
circumductis, ne ex hostium castris conspici possent, omnium oculis mentibusque ad
pugnam intentis celeriter ad eas quas diximus munitiones pervenerunt [3] atque his
prorutis prius in hostium castris constiterunt quam plane ab his videri aut quid rei
gereretur cognosci posset. [4] Tum vero clamore ab ea parte audito nostri
redintegratis viribus, quod plerumque in spe victoriae accidere consuevit, acrius
impugnare coeperunt. [5] Hostes undique circumventi desperatis omnibus rebus se
per munitiones deicere et fuga salutem petere contenderunt. [6] Quos equitatus
apertissimis campis consectatus ex milium L numero, quae ex Aquitania
Cantabrisque convenisse constabat, vix quarta parte relicta, multa nocte se in castra
recepit.
[25] Hac audita pugna maxima pars Aquitaniae sese Crasso dedidit obsidesque ultro
misit; quo in numero fuerunt Tarbelli, Bigerriones, Ptianii, Vocates, Tarusates,
Elusates, Gates, Ausci, Garumni, Sibusates, Cocosates: [2] paucae ultimae nationes
anni tempore confisae, quod hiems suberat, id facere neglexerunt.
[26] Eodem fere tempore Caesar, etsi pmpe exacta iam aestas erat, tamen, quod
omni Gallia pacata Morini Menapiique supererant, qui in armis essent neque ad eum
umquam legatos de pace misissent, arbitratus id bellum celeriter confici posse eo
exercitum duxit; qui longe alia ratione ac reliqui Galli bellum gerere coeperunt. [2]
Nam quod intellegebant maximas nationes, quae proelio contendissent, pulsas
superatasque esse, continentesque silvas ac paludes habebant, eo se suaque omnia
contulerunt. [3] Ad quarum initium silvarum cum Caesar pervenisset castraque
munire instituisset neque hostis interim visus esset, dispersis in opere nostris subito
ex omnibus partibus silvae evolaverunt et in nostros impetum fecerunt. [4] Nostri
celeriter arma ceperunt eosque in silvas repulerunt et compluribus interfectis longius
impeditioribus locis secuti paucos ex suis deperdiderunt.
[27] Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituit, et ne quis inermibus
imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri posset, omnem eam materiam
quae erat caesa conversam ad hostem conlocabat et pro vallo ad utrumque latus
34
extruebat. [2] Incredibili celeritate magno spatio paucis diebus confecto, cum iam
pecus atque extrema impedimenta a nostris tenerentur, ipsi densiores silvas
peterent, eius modi sunt tempestates consecutae uti opus necessario intermitteretur
et continuatione imbrium diutius sub pellibus milites contineri non possent. [3]
Itaque vastatis omnibus eorum agris, vicis aedificiisque incensis, Caesar exercitum
reduxit et in Aulercis Lexoviisque, reliquis item civitatibus quae proxime bellum
fecerant, in hibernis conlocavit.
35
C. IULI CAESARIS
DE BELLO GALLICO
COMMENTARIUS QUARTUS
[1] EA quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio, M. Crasso consulibus,
Usipetes Germani et item Tencteri magna [cum] multitudine hominum flumen
Rhenum transierunt, non longe a mari, quo Rhenus influit. [2] Causa transeundi fuit
quod ab Suebis complures annos exagitati bello premebantur et agri cultura
prohibebantur.
[3] Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. [4] Hi
centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi
causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt; [5] hi
rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. [6] Sic neque agri
cultura nec ratio atque usus belli intermittitur. [7] Sed privati ac separati agri apud
eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco colendi causa licet. [8] Neque
multum frumento, sed maximam partem lacte atque pecore vivunt multum sunt in
venationibus; [9] quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione et libertate vitae,
quod a pueris nullo officio aut disciplina adsuefacti nihil omnino contra voluntatem
faciunt, et vires alit et immani corporum magnitudine homines efficit. [10] Atque in
eam se consuetudinem adduxerunt ut locis frigidissimis neque vestitus praeter pelles
habeant quicquam, quarum propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et
laventur in fluminibus.
[2] Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint quibus vendant habeant,
quam quo ullam rem ad se importari desiderent. [2] Quin etiam iumentis, quibus
maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio, Germani importatis non
utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atque deformia, haec cotidiana
exercitatione summi ut sint laboris efficiunt. [3] Equestribus proeliis saepe ex equis
desiliunt ac pedibus proeliantur, equos eodem remanere vestigio adsue fecerunt, ad
quos se celeriter, cum usus est, recipiunt: [4] neque eorum moribus turpius
quicquam aut inertius habetur quam ephippiis uti. [5] Itaque ad quemvis numerum
ephippiatorum equitum quamvis pauci adire audent. [6] Vinum omnino ad se
importari non patiuntur, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines
atque effeminari arbitrantur.
[3] Publice maximam putant esse laudem quam latissime a suis finibus vacare
agros: hac re significari magnum numerum civitatum suam vim sustinere non posse.
[2] Itaque una ex parte a Suebis circiter milia passuum C agri vacare dicuntur. [3]
Ad alteram partem succedunt Ubii, quorum fuit civitas ampla atque florens, ut est
captus Germanorum; ii paulo, quamquam sunt eiusdem generis, sunt ceteris
humaniores, propterea quod Rhenum attingunt multum ad eos mercatores ventitant
et ipsi propter propinquitatem [quod] Gallicis sunt moribus adsuefacti. [4] Hos cum
Suebi multis saepe bellis experti propter amplitudinem gravitatem civitatis finibus
expellere non potuissent, tamen vectigales sibi fecerunt ac multo humiliores
infirmiores redegerunt.
[4] In eadem causa fuerunt Usipetes et Tencteri, quos supra diximus; qui complures
annos Sueborum vim sustinuerunt, [2] ad extremum tamen agris expulsi et multis
36
locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum pervenerunt, quas regiones Menapii
incolebant. Hi ad utramque ripam fluminis agros, aedificia vicosque habebant; [3]
sed tantae multitudinis adventu perterriti ex iis aedificiis quae trans flumen
habuerant demigraverant, et cis Rhenum dispositis praesidiis Germanos transire
prohibebant. [4] Illi omnia experti, cum neque vi contendere propter inopiam navium
neque clam transire propter custodias Menapiorum possent, [5] reverti se in suas
sedes regiones simulaverunt et tridui viam progressi rursus reverterunt atque omni
hoc itinere una nocte equitatu confecto inscios inopinantes Menapios oppresserunt,
[6] qui de Germanorum discessu per exploratores certiores facti sine metu trans
Rhenum in suos vicos remigraverant. [7] His interfectis navibus eorum occupatis,
prius quam ea pars Menapiorum quae citra Rhenum erat certior fieret, flumen
transierunt atque omnibus eorum aedificiis occupatis reliquam partem hiemis se
eorum copiis aluerunt.
[5] His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum veritus, quod sunt in
consiliis capiendis mobiles et novis plerumque rebus student, nihil his committendum
existimavit. [2] Est enim hoc Gallicae consuetudinis, uti et viatores etiam invitos
consistere cogant et quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit
quaerant et mercatores in oppidis vulgus circumsistat quibus ex regionibus veniant
quas ibi res cognoverint pronuntiare cogat. [3] His rebus atque auditionibus permoti
de summis saepe rebus consula ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesse
est, cum incertis rumoribus serviant et pleri ad voluntatem eorum ficta respondeant.
[6] Qua consuetudine cognita Caesar, ne graviori bello, occurreret, maturius quam
consuerat ad exercitum proficiscitur. [2] Eo cum venisset, ea quas fore suspicatus
erat facta cognovit: [3] missas legationes ab non nullis civitatibus ad Germanos
invitatos eos uti ab Rheno discederent: omnia quae[que] postulassent ab se fore
parata. [4] Qua spe adducti Germani latius iam vagabantur et in fines Eburonum et
Condrusorum, qui sunt Treverorum clientes, pervenerant. [5] Principibus Gallice
evocatis Caesar ea quae cognoverat dissimulanda sibi existimavit, eorumque animis
permulsis et confirmatis equitatu imperato bellum cum Germanis gerere constituit.
[7] Re frumentaria comparata equitibusque delectis iter in ea loca facere coepit,
quibus in locis esse Germanos audiebat. [2] A quibus cum paucorum dierum iter
abesset, legati ab iis venerunt, quorum haec fuit oratio: [3] Germanos neque priores
populo Romano bellum inferre neque tamen recusare, si lacessantur, quin armis
contendant, quod Germanorum consuetudo [haec] sit a maioribus tradita,
Quicumque bellum inferant, resistere neque deprecari. Haec tamen dicere venisse
invitos, eiectos domo; [4] si suam gratiam Romani velint, posse iis utiles esse
amicos; vel sibi agros attribuant vel patiantur eos tenere quos armis possederint: [5]
sese unis Suebis concedere, quibus ne di quidem immortales pares esse possint;
reliquum quidem in terris esse neminem quem non superare possint.
[8] Ad haec Caesar quae visum est respondit; sed exitus fuit orationis: sibi nullam
cum iis amicitiam esse posse, si in Gallia remanerent; [2] neque verum esse, qui
suos fines tueri non potuerint alienos occupare; neque ullos in Gallia vacare agros
qui dari tantae praesertim multitudini sine iniuria possint; [3] sed licere, si velint, in
Ubiorum finibus considere, quorum sint legati apud se et de Sueborum iniuriis
querantur et a se auxilium petant: hoc se Ubiis imperaturus.
[9] Legati haec se ad suos relaturos dixerunt et re deliberata post diem tertium ad
Caesarem reversuros: interea ne propius se castra moveret petierunt. [2] Ne id
quidem Caesar ab se impetrari posse dixit. [3] Cognoverat enim magnam partem
equitatus ab iis aliquot diebus ante praedandi frumentandi causa ad Ambivaritos
37
trans Mosam missam: hos expectari equites atque eius rei causa moram interponi
arbitrabatur.
[10] [Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et parte quadam
ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus insulam efficit Batavorum, in Oceanum
influit [2] neque longius ab Oceano milibus passuum LXXX in Rhenum influit. [3]
Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo spatio per fines
Nantuatium, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum, Tribocorum, Treverorum
citatus fertur et, [4] ubi Oceano adpropinquavit, in plures diffluit partes multis
ingentibus insulis effectis, quarum pars magna a feris barbaris nationibus incolitur,
[5] ex quibus sunt qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur, multis capitibus
in Oceanum influit.]
[11] Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII: milibus abesset, ut erat
constitutum, ad eum legati revertuntur; qui in itinere congressi magnopere ne
longius progrederetur orabant. [2] Cum id non impetrassent, petebant uti ad eos
[equites] qui agmen antecessissent praemitteret eos pugna prohiberet, sibique ut
potestatem faceret in Ubios legatos mittendi; [3] quorum si principes ac senatus sibi
iure iurando fidem fecisset, ea condicione quae a Caesare ferretur se usuros
ostendebant: ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret. [4] Haec omnia
Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur ut tridui mora interposita equites eorum qui
abessent reverterentur; tamen sese non longius milibus passuum IIII aquationis
causa processurum eo die dixit: [5] huc postero die quam frequentissimi
convenirent, ut de eorum postulatis cognosceret. [6] Interim ad praefectos, qui cum
omni equitatu antecesserant, mittit qui nuntiarent ne hostes proelio lacesserent, et si
ipsi lacesserentur, sustinerent quoad ipse cum exercitu propius accessisset.
[12] At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat V milium
numerus, cum ipsi non amplius DCCC equites haberent, quod ii qui frumentandi
causa erant trans Mosam profecti nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod
legati eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab his
petitus, impetu facto celeriter nostros perturbaverunt; [2] rursus his resistentibus
consuetudine sua ad pedes desiluerunt subfossis equis compluribus nostris deiectis
reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos egerunt ut non prius fuga
desisterent quam in conspectum agminis nostri venissent. [3] In eo proelio ex
equitibus nostris interficiuntur IIII et LXX, [4] in his vir fortissimus Piso Aquitanus,
amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat amicus a
senatu nostro appellatus. [5] Hic cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret,
illum ex periculo eripuit, ipse equo vulnerato deiectus, quoad potuit, fortissime
restitit; [6] cum circumventus multis vulneribus acceptis cecidisset atque id frater,
qui iam proelio excesserat, procul animadvertisset, incitato equo se hostibus obtulit
atque interfectus est.
[13] Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque condiciones
accipiendas arbitrabatur ab iis qui per dolum atque insidias petita pace ultro bellum
intulissent; [2] expectare vero dum hostium copiae augerentur equitatus
reverteretur summae dementiae esse iudicabat, [3] et cognita Gallorum infirmitate
quantum iam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent consecuti sentiebat;
quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum existimabat. [4] His constitutis rebus
et consilio cum legatis et quaestore communicato, ne quem diem pugnae
praetermitteret, oportunissima res accidit, quod postridie eius diei mane eadem et
perfidia et simulatione usi Germani frequentes, omnibus principibus maioribusque
natu adhibitis, ad eum in castra venerunt, [5] simul, ut dicebatur, sui purgandi
causa, quod contra atque esset dictum et ipsi petissent, proelium pridie
38
commisissent, simul ut, si quid possent, de indutiis fallendo impetrarent. [6] Quos
sibi Caesar oblatos gavisus illos retineri iussit; ipse omnes copias castris D eduxit
equitatumque, quod recenti proelio perterritum esse existimabat, agmen subsequi
iussit.
[14] Acie triplici instituta et celeriter VIII milium itinere confecto, prius ad hostium
castra pervenit quam quid ageretur Germani sentire possent. [2] Qui omnibus rebus
subito perterriti et celeritate adventus nostri et discessu suorum, neque consilii
habendi neque arma capiendi spatio dato perturbantur, copiasne adversus hostem
ducere an castra defendere an fuga salutem petere praestaret. [3] Quorum timor
cum fremitu et concursu significaretur, milites nostri pristini diei perfidia incitati in
castra inruperunt. [4] Quo loco qui celeriter arma capere potuerunt paulisper nostris
restiterunt atque inter carros impedimenta proelium commiserunt; [5] at reliqua
multitudo puerorum mulierum (nam eum omnibus suis domo excesserant Rhenum
transierant) passim fugere coepit, ad quos consectandos Caesar equitatum misit.
[15] Germani post tergum clamore audito, eum suos interfiei viderent, armis
abiectis signis militaribus relictis se ex castris eiecerunt, [2] et eum ad confluentem
Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fuga desperata, magno numero interfecto,
reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi
perierunt. [3] Nostri ad unum omnes incolumes, perpaucis vulneratis, ex tanti belli
timore, cum hostium numerus capitum CCCCXXX milium fuisset, se in castra
receperunt. [4] Caesar iis quos in castris retinuerat discedendi potestatem fecit. [5]
Illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, remanere se
apud eum velle dixerunt. His Caesar libertatem concessit.
[16] Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit sibi Rhenum esse
transeundum; quarum illa fuit iustissima quod, cum videret Germanos tam facile
impelli ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timere voluit, cum intellegerent
et posse et audere populi Romani exercitum Rhenum transire. [2] Accessit etiam
quod illa pars equitatus Usipetum et Tencterorum, quam supra commemoravi
praedandi frumentandi causa Mosam transisse neque proelio interfuisse, post fugam
suorum se trans Rhenum in fines Sugambrorum receperat seque cum his
coniunxerat. [3] Ad quos cum Caesar nuntios misisset, qui postularent eos qui sibi
Galliae bellum intulissent sibi dederent, responderunt: [4] populi Romani imperium
Rhenum finire; si se invito Germanos in Galliam transire non aequum existimaret,
cur sui quicquam esse imperii aut potestatis trans Rhenum postularet? [5] Ubii
autem, qui uni ex Transrhenanis ad Caesarem legatos miserant, amicitiam fecerant,
obsides dederant, magnopere orabant ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suebis
premerentur; [6] vel, si id facere occupationibus rei publicae prohiberetur, exercitum
modo Rhenum transportaret: id sibi auxilium spemque reliqui temporis satis
futurum. [7] Tantum esse nomen atque opinionem eius exercitus Ariovisto pulso et
hoc novissimo proelio facto etiam ad ultimas Germanorum nationes, uti opinione et
amicitia populi Romani tuti esse possint. [8] Navium magnam copiam ad
transportandum exercitum pollicebantur.
[17] Caesar his de causis quas commemoravi Rhenum transire decrevat; sed
navibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur neque suae neque populi
Romani dignitatis esse statuebat. [2] Itaque, etsi summa difficultas faciendi pontis
proponebatur propter latitudinem, rapiditatem altitudinemque fluminis, tamen id sibi
contendendum aut aliter non traducendum exercitum existimabat. [3] Rationem
pontis hanc instituit. Tigna bina sesquipedalia. paulum ab imo praeacuta dimensa ad
altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat. [4] Haec cum
machinationibus immissa in flumen defixerat fistucisque adegerat, non sublicae
39
modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum naturam
fluminis procumberent, [5] iis item contraria duo ad eundem modum iuncta
intervallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra vim atque impetu fluminis
conversa statuebat. [6] Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis,
quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema parte
distinebantur; [7] quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis, tanta erat
operis firmitudo atque ea rerum natura ut, quo maior vis aquae se incitavisset, hoc
artius inligata tenerentur. [8] Haec derecta materia iniecta contexebantur ac
longuriis cratibusque consternebantur; [9] ac nihilo setius sublicae et ad inferiorem
partem fluminis oblique agebantur, quae pro ariete subiectae et cum omni opere
coniunctae vim fluminis exciperent, [10] et aliae item supra pontem mediocri spatio,
ut, si arborum trunci sive naves deiciendi operis causa essent a barbaris missae, his
defensoribus earum rerum vis minueretur neu ponti nocerent.
[18] Diebus X, quibus materia coepta erat comportari, omni opere effecto exercitus
traducitur. [2] Caesar ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto in fines
Sugambrorum contendit. [3] Interim a compluribus civitatibus ad eum legati
veniunt; quibus pacem atque amicitiam petentibus liberaliter respondet obsidesque
ad se adduci iubet. [4] At Sugambri, ex eo tempore quo pons institui coeptus est
fuga comparata, hortantibus iis quos ex Tencteris atque Usipetibus apud se
habebant, finibus suis excesserant suaque omnia exportaverant seque in solitudinem
ac silvas abdiderant.
[19] Caesar paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis aedificiisque
incensis frumentisque succisis, se in fines Ubiorum recepit atque his auxilium suum
pollicitus, si a Suebis premerentur, haec ab iis cognovit: [2] Suebos, postea quam
per exploratores pontem fieri comperissent, more suo concilio habito nuntios in
omnes partes dimisisse, uti de oppidis demigrarent, liberos, uxores suaque omnia in
silvis deponerent atque omnes qui arma ferre possent unum in locum convenirent.
[3] Hunc esse delectum medium fere regionum earum quas Suebi obtinerent; hic
Romanorum adventum expectare atque ibi decertare constituisse. [4] Quod ubi
Caesar comperit, omnibus iis rebus confectis, quarum rerum causa exercitum
traducere constituerat, ut Germanis metum iniceret, ut Sugambros ulcisceretur, ut
Ubios obsidione liberaret, diebus omnino XVIII trans Rhenum consumptis, satis et ad
laudem et ad utilitatem profectum arbitratus se in Galliam recepit pontemque
rescidit.
[20] Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his locis, quod omnis Gallia ad
septentriones vergit, maturae sunt hiemes, tamen in Britanniam proficisci contendit,
quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrata auxilia
intellegebat, [2] et si tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi
usui fore arbitrabatur, si modo insulam adiisset, genus hominum perspexisset, loca,
portus, aditus cognovisset; quae omnia fere Gallis erant incognita. [3] Neque enim
temere praeter mercatores illo adit quisquam, neque his ipsis quicquam praeter
oram maritimam atque eas regiones quae sunt contra Galliam notum est. [4] Itaque
vocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulae magnitudo neque
quae aut quantae nationes incolerent, neque quem usum belli haberent aut quibus
institutis uterentur, neque qui essent ad maiorem navium multitudinem idonei portus
reperire poterat.
[21] Ad haec cognoscenda, prius quam periculum faceret, idoneum esse arbitratus
C. Volusenum cum navi longa praemittit. [2] Huic mandat ut exploratis omnibus
rebus ad se quam primum revertatur. [3] Ipse cum omnibus copiis in Morinos
proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam traiectus. [4] Huc naves
40
undique ex finitimis regionibus et quam superiore aestate ad Veneticum bellum
fecerat classem iubet convenire.
[5] Interim, consilio eius cognito et per mercatores perlato ad Britannos, a
compluribus insulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur obsides dare
atque imperio populi Romani obtemperare. [6] Quibus auditis, liberaliter pollicitus
hortatusque ut in ea sententia permanerent, [7] eos domum remittit et cum iis una
Commium, quem ipse Atrebatibus superatis regem ibi constituerat, cuius et virtutem
et consilium probabat et quem sibi fidelem esse arbitrabatur cuiusque auctoritas in
his regionibus magni habebatur, mittit. [8] Huic imperat quas possit adeat civitates
horteturque ut populi Romani fidem sequantur seque celeriter eo venturum nuntiet.
[9] Volusenus perspectis regionibus omnibus quantum ei facultatis dari potuit, qui
navi egredi ac se barbaris committere non auderet, V. die ad Caesarem revertitur
quaeque ibi perspexisset renuntiat.
[22] Dum in his locis Caesar navium parandarum causa moratur, ex magna parte
Morinorum ad eum legati venerunt, qui se de superioris temporis consilio excusarent,
quod homines barbari et nostrae consuetudinis imperiti bellum populo Romano
fecissent, seque ea quae imperasset facturos pollicerentur. [2] Hoc sibi Caesar satis
oportune accidisse arbitratus, quod neque post tergum hostem relinquere volebat
neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat neque has tantularum
rerum occupationes Britanniae anteponendas iudicabat, magnum iis numerum
obsidum imperat.
[23] Quibus adductis eos in fidem recipit. Navibus circiter LXXX onerariis coactis
contractisque, quot satis esse ad duas transportandas legiones existimabat, quod
praeterea navium longarum habebat quaestori, legatis praefectisque distribuit. [2]
Huc accedebant XVIII onerariae naves, quae ex eo loco a milibus passuum VIII
vento tenebantur quo minus in eundem portum venire possent: has equitibus tribuit.
[3] Reliquum exercitum Q. Titurio Sabino et L. Aurunculeio Cottae legatis in
Menapios atque in eos pagos Morinorum a quibus ad eum legati non venerant
ducendum dedit. [4] P. Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio quod satis esse
arbitrabatur portum tenere iussit.
[24] His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum tempestatem III. fere
vigilia solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se
sequi iussit. [2] A quibus cum paulo tardius esset administratum, ipse hora diei
circiter IIII. cum primis navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus
expositas hostium copias armatas conspexit. [3] Cuius loci haec erat natura atque ita
montibus angustis mare continebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi
posset. [4] Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus, dum
reliquae naves eo convenirent ad horam nonam in ancoris expectavit. [5] Interim
legatis tribunisque militum convocatis et quae ex Voluseno cognovisset et quae fieri
vellet ostendit monuitque, ut rei militaris ratio, maximeque ut maritimae res
postularent, ut, cum celerem atque instabilem motum haberent, ad nutum et ad
tempus D omnes res ab iis administrarentur. [6] His dimissis, et VII ab eo loco
progressus aperto ac plano litore naves constituit.
[25] At barbari, consilio Romanorum cognito praemisso equitatu et essedariis, quo
plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti nostros navibus
egredi prohibebant. [2] Erat ob has causas summa difficultas, quod naves propter
magnitudinem nisi in alto constitui non poterant, militibus autem, ignotis locis,
impeditis manibus, magno et gravi onere armorum oppressis simul et de navibus
desiliendum et in auctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum, [3] cum
41
illi aut ex arido aut paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis,
notissimis locis, audacter tela coicerent et equos insuefactos incitarent. [4] Quibus
rebus nostri perterriti atque huius omnino generis pugnae imperiti, non eadem
alacritate ac studio quo in pedestribus uti proeliis consuerant utebantur.
[26] Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbaris
inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab onerariis navibus et
remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis,
tormentis hostes propelli ac submoveri iussit; quae res magno usui nostris fuit. [2]
Nam et navium figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti
barbari constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt. [3] Atque nostris militibus
cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui X legionis aquilam gerebat,
obtestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret, ' desilite', inquit, ' milites, nisi
vultis aquilam hostibus prodere; ego certe meum rei publicae atque imperatori
officium praestitero.' [4] Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in
hostes aquilam ferre coepit. [5] Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus
admitteretur, universi ex navi desiluerunt. [6] Hos item ex proximis primi navibus
cum conspexissent, subsecuti hostibus adpropinquaverunt.
[27] Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordines servare
neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque alius alia ex navi
quibuscumque signis occurrerat se adgregabat, magnopere perturbabantur; [2]
hostes vero, notis omnibus vadii, ubi ex litore aliquos singulares ex navi egredientes
conspexerant, incitatis equis impeditos adoriebantur, [3] plures paucos
circumsistebant, alii ab latere aperto in universos tela coiciebant. [4] Quod cum
animadvertisset Caesar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia
militibus compleri iussit, et quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat.
[5] Nostri, simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis, in hostes impetum
fecerunt atque eos in fugam dederunt; neque longius prosequi potuerunt, quod
equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam
fortunam Caesari defuit.
[28] Hostes proelio superati, simul atque se ex fuga: receperunt, statim ad
Caesarem legatos de pace miserunt; obsides sese daturos quaeque imperasset
facturos polliciti sunt. [2] Una cum his legatis Commius Atrebas venit, quem supra
demonstraveram a Caesare in Britanniam praemissum. [3] Hunc illi e navi egressum,
cum ad eos oratoris modo Caesaris mandata deferret, comprehenderant atque in
vincula coniecerant; [4] tum proelio facto remiserunt et in petenda pace eius rei
culpam in multitudinem contulerunt et propter imprudentiam ut ignosceretur
petiverunt. [5] Caesar questus quod, cum ultro in continentem legatis missis pacem
ab se petissent, bellum sine causa intulissent, ignoscere imprudentiae dixit
obsidesque imperavit; [6] quorum illi partem statim dederunt, partem ex
longinquioribus locis arcessitam paucis diebus sese daturos dixerunt. [7] Interea
suos in agros remigrare iusserunt, principesque undique convenire et se civitatesque
suas Caesari commendare coeperunt.
[29] His rebus pace confirmata, post diem quartum quam est in Britanniam ventum
naves XVIII, de quibus supra demonstratum est, quae equites sustulerant, ex
superiore portu leni vento solverunt. [2] Quae cum adpropinquarent Britanniae et ex
castris viderentur, tanta tempestas subito coorta est ut nulla earum cursum tenere
posset, sed aliae eodem unde erant profectae referrentur, aliae ad inferiorem partem
insulae, quae est propius solis occasum, magno suo cum periculo deicerentur; [3]
quae tamen ancoris iactis cum fluctibus complerentur, necessario adversa nocte in
altum provectae continentem petierunt.
42
[30] Eadem nocte accidit ut esset luna plena, qui dies a maritimos aestus maximos
in Oceano efficere consuevit, nostrisque id erat incognitum. [2] Ita uno tempore et
longas naves, [quibus Caesar exercitum transportandum curaverat,] quas Caesar in
aridum subduxerat, aestus complebat, et onerarias, quae ad ancoras erant deligatae,
tempestas adflictabat, neque ulla nostris facultas aut administrandi ` aut auxiliandi
dabatur. [3] Compluribus navibus fractis, reliquae cum essent funibus, ancoris
reliquisque armamentis amissis ad navigandum inutiles, magna, id quod necesse
erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est. [4] Neque enim naves erant
aliae quibus reportari possent, et omnia deerant quae ad reficiendas naves erant
usui, et, quod omnibus constabat hiemari in Gallia oportere, frumentum in his locis in
hiemem provisum non erat. Quibus rebus cognitis, principes Britanniae, qui post
proelium ad Caesarem convenerant, inter se conlocuti, cum et equites et naves et
frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex castrorum
exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustior quod sine impedimentis
Caesar legiones transportaverat, [5] optimum factu esse duxerunt rebellione facta
frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem producere, quod his
superatis aut reditu interclusis neminem postea belli inferendi causa in Britanniam
transiturum confidebant. Itaque rursus coniuratione facta paulatim ex castris
discedere et suos clam ex agris deducere coeperunt.
[31] At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et ex eventu navium
suarum et ex eo quod obsides dare intermiserant fore id quod accidit suspicabatur.
[2] Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. Nam et frumentum ex agris cotidie
in castra conferebat et, quae gravissime adflictae erant naves, earum materia atque
aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae ad eas res erant usui ex continenti
comportari iubebat. [3] Itaque, cum summo studio a militibus administraretur, XII
navibus amissis, reliquis ut navigari commode posset effecit.
[32] Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa, quae
appellabatur VII., neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita, cum pars
hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ii qui pro portis
castrorum in statione erant Caesari nuntiaverunt pulverem maiorem quam
consuetudo ferret in ea parte videri quam in partem legio iter fecisset. [2] Caesar -
id quod erat - suspicatus aliquid novi a barbaris initum consilii, cohortes quae in
statione erant secum in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem
succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi iussit. [3] Cum paulo longius a
castris processisset, suos ab hostibus premi atque aegre sustinere et conferta
legione ex omnibus partibus tela coici animadvertit. [4] Nam quod omni ex reliquis
partibus demesso frumento pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse
venturos noctu in silvis delituerant; [5] tum dispersos depositis armis in metendo
occupatos Subito adorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibus perturbaverant,
simul equitatu atque essedis circumdederant.
[33] Genus hoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes perequitant et tela
coiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque
perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuaverunt, ex essedis desiliunt et
pedibus proeliantur. [2] Aurigae interim paulatim ex proelio excedunt atque ita
currus conlocant ut, si illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad quos
receptum habeant. [3] Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis
praestant, ac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt uti in declivi ac praecipiti
loco incitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere et per temonem
percurrere et in iugo insistere et se inde in currus citissime recipere consuerint.
43
[34] Quibus rebus perturbatis nostris [novitate pugnae] tempore oportunissimo
Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore
receperunt. [2] Quo facto, ad lacessendum hostem et committendum proelium
alienum esse tempus arbitratus suo se loco continuit et brevi tempore intermisso in
castra legiones reduxit. [3] Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis qui erant
in agris reliqui discesserunt. [4] Secutae sunt continuos complures dies tempeststes,
quae et nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent. [5] Interim
barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis
praedicaverunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi
facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstra; verunt. His rebus
celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt.
[35] Caesar, etsi idem quod superioribus diebus acciderat fore videbat, ut, si essent
hostes pulsi, celeritate periculum effugerent, tamen nactus equites circiter XXX, quos
Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secum transportaverat, legiones in acie
pro castris constituit. [2] Commisso proelio diutius nostrorum militum impetum
hostes ferre non potuerunt ac terga verterunt. [3] Quos tanto spatio secuti quantum
cursu et viribus efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt, deinde omnibus
longe lateque aedificiis incensis se in castra receperunt.
[36] Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt. [2] His
Caesar numerum obsidum quem ante imperaverat duplicavit eosque in continentem
adduci iussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis navibus hiemi navigationem
subiciendam non existimabat. [3] Ipse idoneam tempestatem nactus paulo post
mediam noctem naves solvit, [4] quae omnes incolumes ad continentem
pervenerunt; sed ex iis onerariae duae eosdem portus quos reliquae capere non
potuerunt et paulo infra delatae sunt.
[37] Quibus ex navibus cum essent expositi milites circiter CCC atque in castra
contenderent, Morini, quos Caesar in Britanniam proficiscens pacatos reliquerat, spe
praedae adducti primo non ita magno suorum numero circumsteterunt ac, si sese
interfici nollent, arma ponere iusserunt. [2] Cum illi orbe facto sese defenderent,
celeriter ad clamorem hominum circiter milia VI convenerunt; Qua re nuntiata,
Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit. [3] Interim nostri milites
impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis IIII fortissime pugnaverunt et
paucis vulneribus acceptis complures ex iis occiderunt. [4] Postea vero quam
equitatus noster in conspectum venit, hostes abiectis armis terga verterunt
magnusque eorum numerus est occisus.
[38] Caesar postero die T. Labienum legatum cum iis legionibus quas ex Britannia
reduxerat in Morinos qui rebellionem fecerant misit. [2] Qui cum propter siccitates
paludum quo se reciperent non haberent, quo perfugio superiore anno erant usi,
omnes fere in potestatem Labieni venerunt. [3] At Q. Titurius et L. Cotta legati, qui
in Menapiorum fines legiones duxerant, omnibus eorum agris vastatis, frumentis
succisis, aedificiis incensis, quod Menapii se omnes in densissimas silvas abdiderant,
se ad Caesarem receperunt. [4] Caesar in Belgis omnium legionum hiberna
constituit. Eo duae omnino civitates ex Britannia obsides miserunt, reliquae
neglexerunt. [5] His rebus gestis ex litteris Caesaris dierum XX supplicatio a senatu
decreta est.
44
C. IULI CAESARIS
DE BELLO GALLICO
COMMENTARIUS SEXTUS
[1] Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum exspectans per M. Silanum, C.
Antistium Reginum, T. Sextium legatos dilectum habere instituit; [2] simul a Cn.
Pompeio proconsule petit, quoniam ipse ad urbem cum imperio rei publicae causa
remaneret, quos ex Cisalpina Gallia consulis sacramento rogauisset. ad signa
conuenire et ad se proficisci iuberet, [3] magni interesse etiam in reliquum tempus
ad opinionem Galliae existimans tantas uideri Italiae facultates, ut, si quid esset in
bello detrimenti acceptum, non modo id breui tempore sarciri, sed etiam maioribus
augeri copiis posset. [4] Quod cum Pompeius et rei publicae et amicitiae tribuisset,
celeriter confecto per suos dilectu tribus ante exactam hiemem et constitutis et
adductis legionibus duplicatoque earum cohortium numero, quas cum Q. Titurio
amiserat, et celeritate et copiis docuit, quid populi Romani disciplina atque opes
possent.
[2] Interfecto Indutiomaro, ut docuimus, ad eius propinquos a Treueris imperium
defertur. Illi finitimos Germanos sollicitare et pecuniam polliceri non desistunt. [2]
Cum a proximis impetrare non possent, ulteriores temptant. Inuentis nonnullis
ciuitatibus iureiurando inter se confirmant obsidibus de pecunia cauent; Ambiorigem
sibi societate et foedere adiungunt. [3] Quibus rebus cognitis Caesar, cum undique
bellum parari uideret, Neruios, Aduatucos, Menapios adiunctis Cisrhenanis omnibus
Germanis esse in armis, Senones ad imperatum non uenire et cum Carnutibus
finitimis ciuitatibus consilia communicare, a Treueris Germanos crebris legationibus
sollicitari, maturius sibi de bello cogitandum putauit.
[3] Itaque nondum hieme confecta proximis quattuor coactis legionibus de
improuiso in fines Neruiorum contendit [2] et, priusquam illi aut conuenire aut
profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda
militibus concessa uastatisque agri in deditionem uenire atque obsides sibi dare
coegit. [3] Eo celeriter confecto negotio rursus in hiberna legiones reduxit. [4]
Concilio Galliae primo uere, ut instituerat, indicto cum reliqui praeter Senones,
Carnutes Treueros uenissent, initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, ut
omnia postponere uideretur, concilium Lutetiam Parisiorum transfert. [5] Confines
erant hi Senonibus ciuitatem patrum memoria coniunxe; rant, sed ab hoc consilio
afuisse existimabantur. [6] Hac re pro suggestu pronuntiata eodem die cum
legionibus in Senones proficiscitur magnisque itineribus eo peruenit.
[4] Cognito eius aduentu Acco, qui princeps eius consilii fuerat, iubet in oppida
multitudinem conuenire. Conantibus, priusquam id effici posset, adesse Romanos
nuntiatur. [2] Necessario sententia desistunt legatosque deprecandi causa ad
Caesarem mittunt; adeunt per Haeduos, quorum antiquitus erat in fide ciuitas. [3]
Libenter Caesar petentibus Haeduis dat ueniam excusationem accipit, quod aestiuum
tempus instantis belli, non quaestionis esse arbitratur. [4] Obsidibus imperatis C hos
Haeduis custodiendos tradit. [5] Eodem Carnutes legatos obsidesque mittnnt usi
deprecatoribus Remis, quorum erant in clientela; eadem ferunt responsa. [6] Peragit
concilium Caesar equitesque imperat civitatibus.
45
[5] Hac parte Galline parata totus et mente et animo in bellum Treverorum et
Ambiorigis insistit. [2] Cavarinum cum equitatu Senonum secum proficisci iubet ne
quis aut ex huius iracundia aut ex eo, quod meruerat, odio civitatis motus exsistat.
[3] His rebus: constitutis quod pro explorato habebat Ambiorigem proelio uon esse
contenturum, reliqua eins consilia animo circumspiciebat. [4] Erant Menapii propinqui
Eburonum finibus, perpetuis paludibus silvisque muniti, qui uni ex Gallia de pace ad
Caesarem legatos numquam miserant. Cum his esse hospitium Ambiorigi sciebat;
item per Treveros venisse Germanis in amicitiam cognoverat. [5] Haec prius illi
detrahenda auxilia, existimabat, quam ipsum bello lacesseret, ne desperata salute
aut se in Menapios abderet aut cum Transrhenanis congredi cogeretur. [6] Hoc inito
consilio totius exercitus impedimenta ad Labienum in Treveros mittit duasque ad
eum legiones proficisci iubet; ipse cum legionibus expeditis quinque in Menapios
proficiscitur. [7] Illi nulla coacta manu loci praesidio freti in silvas paludesque
confugiunt suaque eodem conferunt.
[6] Caesar partitis copiis cum C. Fabio legato et M. Crasso quaestore celeriter
exectis pontibus adit tripertito, aedificia vicosque incendit, magno pecoris atque
hominum numero potitur. [2] Quibus rebus coacti Menapii legatos ad eum pacis
petendae causa mittunt. [3] Ille obsidibus acceptis hostium se habiturum numero
confirmat, si aut Ambiorigem aut eius legatos finibus suis recepissent. [4] His
confirmatis rebus Commium Atrebatem cum equitatu eustodis loco in Menapiis
relinqnit, ipse in Trexeros proficiscitur.
[7] Dum haec a Caesare geruntur, Treveri magnis coactis peditatus equitatusque
copiis Labienum cum una legione, quae in eorum finibus hiemabat, adoriri parabant;
[2] iamque ab eo non longius bidui vix aberant, cum duas venisse legiones missu
Cacsaris cognoscunt. [3] Positis castris a milibus passuum xv auxilia Germanorum
exspectare constituunt. [4] Labienus hostium cognito consilio sperans temeritate
eorum fore aliquam dimicandi facultatem, praesidio quinque cohortium impedimentis
relicto cum xxv cohortibus magnoque equitatu contra hostem proficiscitur et mille
passuum intermisso spatio castra communit. [5] Erat inter Labienum atque hostem
difficili transitu flumen ripisque praeruptis. Hoc neque ipse trlmsire habebat in animo
neque hostes transituros existimabat. Augebatur auxiliorum cotidie spes. [6]
Loquitur in consilio palam, quoniam Germani adpropinquare dicantur, sesc suas
exercitusque fortunas in dubium non devocaturum et postero die prima luce castra
moturum. [7] Celeriter haec ad hostes deferuntur, ut ex magno Gallorum equitatus
numero nonnullos Gallicis rebus favere natura cogebat. [8] Labienus noctu tribunis
militum primisque ordinibus convocatis, quid sui sit consilii, proponit et, quo facilius
hostibus timoris det suspicionem, maiore strepitu et tumultu, quam populi Romani
fert consuetudo, castra moveri iubet. His rebus fugae similem profectionem efficit.
[9] Haec quoque per exploratores ante lucem in tanta propinquitate castrorum ad
hostes deferlmtur.
[8] Vix agmen novissimum extra mimitiones processerat, cum Galli collortati inter
se, ne speratam praedam ex manibus dimitterent - longum esse perter ritis Romanis
Germanorum auxilium exspectare neque suam pati dignitatem, ut tantis copiis tam
exiguam manum, praesertim fugientem atque impeditam, adoriri non audeant -
flumen transire et iniquo loco committere proelium non dubitant. [2] Quae fore
suspicatus Labienus, ut omnes citra flumen eliceret, eadem usus simulatione itineris
p]acidc progrediebatur. [3] Tum praennissis pnlllum impedimelltis atque in tumulo
quodam conlocntis. `Habetis', iuquit, `milites, quam petistis, facultatem: hostem
impedito atque iniquo loco tenetis: [4] praestate eandem uobis ducibus virtutem,
quam saepeuumero imperatori praestitistis, atque illum adesse [5] et haec coram
cernere existimate.' Simul signa ad hostem converti aciemque derigi iubet; paucis
46
turmis praesidio ad impedimenta dimissis reliquos equites ad latera disponit. [6]
Celeriter nostri clamore sublato pila iu hostes immittunt. Illi ubi praeter spem, quos
modo fugere credebant, infestis signis ad se ire viderunt, impetum ferre non
potuerunt ac primo concursu in fugam coniecti proximas silvas petiverunt. [7] Quos,
Labienus equitatu consectatus magno numero interfecto, compluribus captis paucis
post diebus civitatem recepit. Nam Germani, qui auxilio veniebant, percepta
Treverorum fuga sese domum receperunt. [8] Cum his propinqui Indutiomarir qui
defectionis auctores fuerant, comitati eos ex civitate excesserunt. [9] Cingetorigi,
quem ab initio permansisse in officio demonstravimus, principatus atque imperium
est traditum.
[9] Caesar postquam ex Menapiis in Treveros venit, duabus de causis Rhenum
transire constituit; quarum una erat, [2] quod auxilia contra se Treveris miserant,
altera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. [3] His constitutis rebus paulum supra
eum locum, quo ante exercitum traduxerat, facere pontem instituit. [4] Nota atque
instituta ratione magno militum studio paucis diebus opus efficitur. [5] Firmo in
Treveris ad pontem praesidio relicto, ne quis ab his subito motus oriretur, reliquas
copias equitatnmque traducit. [6] Ubii, qui ante obsides dederant atque in
deditionem venerant, purgandi sui causa ad eum legatos mittunt, qui doceant neque
auxilia ex sua civitate in Treveros missa neque ab se fidem laesam; [7] petunt atque
orant, ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum innocentes pro nocentibus
poenas pendant; si amplius obsidum velit dari, pollicentur. [8] Cognita Caesar causa
reperit ab Suebis auxilia missa esse; Ubiorum satisfactionem accipit, aditus viasque
in Suebos perquirit.
[10] Interim paucis post diebus fit ab Ubiis certior Suebos omnes in unum locum
copias cogere atque iis nationibus, quae sub eorum sunt imperio, denuntiare, ut
auxilia peditatus equitatusque mittant. [2] His cognitis rebus rem frumentariam
providet, castris idoneum locum deligit; Ubiis imperat, ut pecora deducant suaque
omnia ex agris in oppida conferant, sperans barbaros atque imperitos homines inopia
cibariorum adductos ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci; [3] mandat, ut
crebros exploratores in Suebos mittant, quaeque apud eos gerantur, cognoscant. [4]
Illi imperata faciunt et paucis diebus intermissis referunt: Suebos omnes,
posteaquam certiores nuntii de exercitu B.omanorum venerint, cum omnibus suis
sociorumque copiis quas coegissent, penitus ad extremos fines se recepisse; [5]
silvam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus
pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque a Cheruscis
iniuriis incursionibusque prohibere; ad eius initium silvae Suebos adventum
Romanorum exspectare constituisse.
[11] Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum esse videtur de Galliae
Germaniaeque moribus et, quo differant hae nationes inter sese, proponere. [2] In
Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed
paene etiam in singulis domibus factiones sunt, [3] earumque factionum principes
sunt, qui summnm auctoritatem eorum indicio habere existimantur, quornm ad
arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat. [4] Idque eius
rei causa autiquitus instihltnm videtur, ne quis ex plebe contra potentiorem auxilii
egeret; suos enim quisque opprimi et circumveniri non patitur neque, aliter si faciat,
ullam inter SllOS habet auctoritatem. [5] Haec eadem ratio est in snmma totius
Galliae; namque omnes civitates in partes divisae snnt duas.
[12] Cum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes erant Haedui, nlterius
Sequani. [2] Hi cum per se minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in
Haeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque Ariovistum sibi
47
adiunxerant eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant. [3]
Proeliis vero compluribus factis secundis atque omni nobilitate Haeduorum interfecta
tantum potentia antecesserant, [4] ut magnam partem clientium ab Haeduis ad se
traducerent obsidesque ab iis principum filios acciperent et publice iurare cogerent
nihil se contra Sequanos consilii inituros et partem finitimi agri per vim occupatam
possiderellt Galliaeque totius principatum obtinerent. [5] Qua necessitate adductus
Divitiacus auxilii petendi causa Romam ad senatum profectus infecta re redierat. [6]
Adventu Caesaris facta eommutatione rerum, obsidibus Haeduis redditis, veteribus
clientelis restitutis, novis per Caesarcm comparatis, quod hi, qui se ad eorum
amicitiam adgregaverant, meliore condicione atque aequiore imperio se uti videbant,
reliquis rebus eorum gratia dignitateque amplificata, Sequani principatum dimiserant.
[7] In eorum locum Remi successerant; quos quod adaequare apud Caesarem gratia
intellegebatur, ii, qui propter veteres iuimicitias nullo modo cum Haeduis colliungi
poterant, se Remis in clientelam dicahant. [8] Hos illi diligenter tuebantur; ita et
novam et repente collectam auctoritatem teneballt. [9] Eo tum statu res erat, ut
longe principes haberentur Haedui, secundum locum dignitatis Remi obtinerent.
[13] In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera
sunt duo. Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nulli
adhibetur concilio. [2] Plerique, cum aere alieno aut magnitudine tributorum aut
iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus, quibus in hos
eadem omnia sunt iura, quae dominis in servos. [3] Sed de his duobus generibus
alterum est druidum, aIterum equitum. [4] Illi rebus divinis intersunt, sacrificia
publica ac privata procurant, religiones interpretantur; ad eos magnus adulescentium
numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore. [5] Nam
fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et si quod est
admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, idem
decernunt, praemia poenasque constituunt; [6] si qui aut privatus aut populus
eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima.
[7] Quibus est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his
omnes decedunt, aditum eorum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione
incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur neque honos ullus
communicatur. [8] His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter
eos habet auctoritatem. [9] Hoc mortuo aut, si qui ex reliquis excellit dignitate,
succedit aut, si sunt plures pares, suffragio druidum deligitur, nonnumquam etiam
armis de principatu contendunt. [10] Hi certo anni tempore in finibus Carnutum,
quae regio totius Galliae media habctur, considunt in loco consecrato. Huc omnes
undique, qui controversias habent, conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent.
[11] Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur,
et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa
proficiscuntur.
[14] [2] Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a
parentibus propinquisque mittuntur. [3] Magnum ibi numerum versuum ediscere
dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. Neque fas esse
existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque
rationibus, Graecis litteris utantur. [4] Id mihi duabus de causis instituisse videntur,
quod neque in vulgum disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt, litteris
confisos minus memoriae studere, quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum
diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. [5] In primis hoc volunt
persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque
hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto. [6] Multa praeterea
48
de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum
natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.
[15] Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit, quod
ante Caesaris adventum fere quotannis accidere solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent
aut inlatas propulsarent, omnes in bello versantur, [2] atque eorum ut quisque est
genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet.
Hanc unalll gratiam potentiamqlle noverunt.
[16] Natio est omnis Gnllornm admodum dedita religionibus, [2] atque ob eam
causam, qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantnr,
aut pro victimis homines immolant nnt se immolaturos vovent administlisque ad ea
sacrificia druidibus utuntur, [3] quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur,
non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem
generis habent instituta sacrificia. [4] Alii immani magnitudine simulacra habent,
quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent; quibus succensis
circumventi flamma exanimantur homines. [5] Supplicia eorum, qui in furto aut
latrocinio aut alia qua noxia sint comprehensi, gratiora dis immortalibus esse
arbitrantur; sed cum eius generis copia deficit, etiam ad innocentium supplic;a
descendunt.
[17] Deum maxime Mercurium coluut; huius sunt plurima simulacra, hunc omnium
inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus
pecuniae mercaturasque habere vim maEimam arbitrantur; post hunc Apollinem et
Martem et Iovem et Minervam. [2] De his eandem fere quam reliquae gentes,
habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum
initia tradere Iovem imperium caelestium tenere, Martem bella regere [3] Huic, cum
proeho dimicare constituerunt, ea, quae bello ceperint, plerumque devovent; cum
superaverunt, animalia capta immolant, reliquas res in unum locum conferunt. [4]
Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicari
licet; neque saepe accidit, [5] ut neglecta quispiam religione aut capta apud se
occultare aut posita tollere auderet, gravissimumque ei rei supplicium cum cruciaru
constitutum est.
[18] Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus proditum
dicunt. [2] Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum. sed noctium
finimlt; dies natales et mensium et annorum initia sic observant, ut noctem dies
subsequatur. [3] In reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis dixerunt, quod suos
liberos, nisi cum adoleverunt, ut munus militiae sustinere possint, palam ad se adire
non patiuntur filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris adsistere turpe
ducunt.
[19] Viri quantas pecunias ab uxoribus dotis I nomine acceperunt, tantas ex suis
bonis aestimatione facta cum dotibus communicant. [2] Huius omnis pecu - niae
coniunctim ratio habetur fructusque servantur; uter eorum vita superavit, ad eum
pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. [3] Viri in usores, sicuti
in liberos, vitae necisque habent potestatem; et cum pater familiae inlustriore loco
natus decessit, eius propinqui conveniunt et, de morte si res in suspicionem venit, de
uxoribus in servilem modum quaestionem habent et, si compertum est, igni atque
omnibus tormentis excruciatas interficiunt. [4] Funera sunt pro cultu Gallorum
magnifica et sumptuosa; omniaque, quae vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem
inferunt, etiam animalia, [5] ac paulo supra hanc memo- riam servi et clientes, quos
ab iis dilectos esse constabat, iustis funeribus confectis una cremabantur.
49
[20] Quae civitates commodius suam rem publicam I administrare existimantur,
habent legibus sanctum, si quis quid de re publica a finitimis rumore aut fama
acceperit uti ad magistratum deferat neve cum quo alio communicet, [2] quod saepe
homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et
de summis rebus consilium capere cognitum est. [3] Magistratus, quae visa sunt,
occultunt, quaeque esse ex usu iudicaverunt, multitudiui produut. De re publica nisi
per concilium loqui non conceditur.
[21] Germani multnm ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent,
qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student. [2] Deorum numero eos solos
ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et Vulcanum et
Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. [3] Vita omnis in venationibus atque in
studiis rei militaris consistit; a parvis labori ac duritiae student. [4] Qui diutissime
impuberes permanserunt, maximam inter suos ferunt laudem: hoc staturam ali, hoc
vires nervosque confirmari putant. [5] Intra annum vero vicesimum feminae notitiam
habuisse in turpissimis habent rebus. Cuius rei nulla est occultatio, quod et
promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis renonum tegimentis utuntur
magna corporis parte mlda.
[22] Agri culturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne
consistit. [2] Neque quisquam agli modum certum aut fines habet proprios. sed
magistratus ac principes in annos singulos gentibus, cognationibus hominum quique
una coierlmt quantum et quo loco visum est agri, attribuunt atqu anno post alio
transire cogunt. [3] Eius rei multas adferunt causas: ne adsidua consuetudine capti
studium belli gerelldi agri cultura commutent; ne latos fines parare studeant
potentioresque humiliores possessionibus expell nt ne accuratius ad frigora atque
aestus vitandos aedificeut; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones
dissensiones nascuntur; [4] ut animi aequitate plebem contineat, cum suas quisque
opes cum potentissimis aequari videat.
[23] Civitatibus maxima laus est qu m latissime circum se V astatis finibus
solitudines habere. [2] Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos
cedere neque quemquam prope se audere consistere; [3] simul hoc se fore tutiores
arbitrantur repentinae incursionis timore sublato. [4] Cum bellum civitas aut inlatum
defendit aut infert, magistratus, qui ei bello praesint, ut vitae necisque habeaht
potestatem, deliguntur. [5] In pace nullus est communis magistratus, sed principes
regionum atque pagorum inter suos ius dicunt controversiasque minuunt. [6]
Latrocinia nullam habent infamiam, quae extra fines cuiusque civitatis fiunt, atque ea
iuventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant. [7] Atque ubi
quis ex principibus in concilio dixit se ducem fore, qui sequi velint, profiteantur,
consurgunt ii, qui et causam et hominem probant, suumque auxilinm pollicentur
atque a multitudiue conlaudantur; [8] qui ex his secuti non sunt, in desertorum ac
proditorum numero ducuntur, omniumque his rerum postea fides derogatur. [9]
Hospitem violare fas non putant; qui quacumque de causa ad eos venerunt, ab
iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium domus patent victusque
communicatur.
[24] Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella
inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias
mitterent. [2] Itaque ea, quae fertilissima Germaniae sunt, loca circum Hercyniam
silvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video, quam illi
Orcyniam appellant, Volgae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt; [3]
quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet summamque habet iustitiae et
bellicae laudis opinionem. [4] Nunc, quoniam in eadem inopia, egestate, patientia
50
qua ante, Germani permanent, [5] eodem victu et cultu corporis ante, Gallis autem
provinciarum propinquitus et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque
usum largitur, [6] paulatim adsuefacti superali multisque victi proeliis ne se quidem
ipsi cum illis virtute comparant.
[25] Huius Hercyniae silvae, quae supra demollstrata est, latitudo novem dierum
iter expedito patet: non enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum noverunt.
[2] Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus rectaque fluminis
Danuvii regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium; [3] hinc se flectit sinistrorsus
diversis a flumine regionibus multarumque gentium fines propter magnitudinem
attingit; [4] neque quisquam est huius Germaniae, qui se aut adisse ad initium eius
silvae dicat, cum dierum iter LX processerit, aut, quo ex loco oriatur, acceperit; [5]
multaque in ea genera ferarum nasci constat, quae reliquis in locis visa non sint, ex
quibus quae maxime dixerant a ceteris et memoriae prodenda videantul, haec sunt.
[26] Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu existit
excelsius magisque derectum his, quae nobis nota sunt, cornibus; ab eius summo
sicut palmae ramique late diffunduntur. [2] Eadem est feminae marisque natura,
eadem forma magnitudoque cornuum.
[27] Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et
varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et
crura sine nodis articulisque habent; [2] neque quietis causa procumbunt neque, si
quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt. [3] His sunt
arbores pro cubilibus; ad eas se adplicant atque ita paulum modo reclinatae quietem
capiunt. [4] Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se
recipere consuerint, omues eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores,
tantum ut summa species earum stantium relinquatur. [5] Huc cum se consuetudine
recliuaverunt, infirlllns urbores pondere adfligunt atque lma ipsae concidunt.
[28] Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra
elephantos, specie et colore et figura tauri. [2] Magna vis eorum est et magna
velocitas; neque homini neque ferae, quam conspexerunt, parcunt. [3] Hos studiose
foveis captos interficiunt: hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere
venationis exercent, et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus
quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. [4] Sed adsuescere ad homines et
mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt. [5] Amplitudo cornuum et figura et
species multum ab nostrorum boum cornibus differt. [6] Haec studiose conqnisita ab
labris argento eircumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.
[29] Caesar postquam per Ubios exploratores L comperit Suebos sese in silvas
recepisse, inopiam frumenti veritus, quod, ut supra demonstravimus, minime
homines Germani agri culturae student, constituit non progredi longius; [2] sed ne
omnino metum reditus SUi barbaris tolleret atque ut eorum auxilia tardaret, reducto
exercitu partem ultimam pontis, quae ripas Ubiorum contingebat, [3] in longitudinem
pedum cc res- cindit atque in extremo ponte turrim tabulntorum quattuor constituit
praesidiumque cohortium XII pontis tuendi causa ponit magnisque eum locum
munitionibus firmat. Ei loco praesidioque C. Volcacium Tullum adulescentem
praefecit. [4] Ipse, cum maturescere frumenta inciperent, ad bellum Ambiorigis
profectus per Arduennam silvam, quae est totius Galliae maxima atque ab ripis Rheni
finibusque Treverorum ad Nervios pertinet milibusque amplius D in longitudinem
patet, L. Minucium Basilum cum omni equitatu praemittit, si quid celeritate itineris
atque oportunitate temporis proficere posset; [5] monet, ut ignes in castris fieri
51
prohibeat, ne qua eius adventus procul significatio fiat; sese confestim subsequi
dicit.
[30] Basilus, ut imperatum est, facit. Celeriter contraque omnium opinionem
confecto itinere multos in agris inopinantes deprehendit; eorum indicio ad ipsum
Ambiorigem contendit, quo in loco cum paucis equitibus esse dicebatur. [2] Multum
cum in omnibus rebus tum in re militari potest Fortuna. Nam sicut magno accidit
casu, ut in ipsum incautum etiam atque imparatum incideret priusque eius adventus
ab hominibus videretur, quam fama ac nuntius adventus adferretur, sic magnae fuit
fortunae omni militari instrumento, quod circum se habebat, erepto, raedis equisque
comprehensis ipsum effugere mortem. [3] Sed hoc factum est, quod aedificio
circumdato silva, ut SUllt fere domicilia Gallorum, c ui vitandi aestus causa
plerumque silvarum ac fluminum petunt propinquitates, cormites familiaresque eius
angusto in loco paulisper equitum nostrorum vim sustinuerunt. [4] His pugnantibus
illum in equum quidam ex suis intulit; fugientem silvae texerunt. Sic et ad
subeundum periculum et ad vitandum multum Fortuna valuit.
[31] Ambiorix copias suas iudicione non conduxerit, quod proelio dimicandum non
existimarit, an tempore exclusus et repentino equitum adventu prohibitus, cum
reliquum exercitum subsequi crederet, dubium est. [2] Sed certe dimissis per agros
nuntiis sibi quemque consulere iussit. Quorum pars in Arduennam silvum, pars in
continentes pallldes profugit; [3] qui proximi Oceano fuerunt, hi insulis sese
occultaverunt, quas aestus efficere consueverunt; [4] multi ex suis finibus egressi se
suaque omnia alienissimis credideruut. [5] Catuvolcus, rex dimidiae partis
Eburonum, qui una cum Ambiorige consilium inierat, aetate iam confectus, cum
laborem belli aut fugae ferre non posset, omnibus precibus detestatus Ambiorigem,
qui eius consilii auctor fuisset, taxo, cuius magna in Gallia Germaniaque copia est, se
exanimavit.
[32] Segm Condrusique, ex gente et numero Germanorum, qui sunt inter Eburbnes
Treverosque, legatos ad Caesarem miserunt oratum, ne se in hostium mlmero
duceret neve omnium Germanorum, qui essent citra Rhenum, unam esse causam
iudicaret; nihil se de bello cogitasse, nulla Ambiorigi auxilia misisse. [2] Caesar
explorata re quaestione captivorum, si qui ad eos Eburones ex fuga convenissent, ad
se ut reducerentur, imperavit; si ita fecissent, fines eorum se violaturum negavit. [3]
Tum copiis in tres partes distributis impedimenta omnium legionum Aduatucam
contulit. Id castelli nomen est. [4] Hoc fere est in mediis Eburonum finibus, ubi
Titurius atque Aurunculeius hiemandi causa consederant. [5] Hunc cum reliquis
rebus locum probabat, tum quod superioris anni munitiones integrae manebant, ut
militum laborem sublevaret [6] Praesidio impedimentis legionem quartam decimam
reliquit, unam ex his tribus, quas proxime conscriptas ex Italia traduxerat. [7] Ei
legioni castrisque Q. Tullium, Ciceronem praefecit ccque equites ei attribuit
[33] Partito exercitll T. Lal ienum cum legionibus tribus ad Oceanuul velsus ill eas
partes, quae Mellapios attingunt, proficisci iubet, [2] C. Trebonium cum pari
legionum numero ad eam regionem, quae ad Aduatucos adiacet, [3] depopulandnm
mittit, ipse cum reliquis tribus ad flumen Scaldim, quod influit in Mosam,
extremasque Arduennae partes ire constituit, quo cum paucis equitibus profectum
Ambiorigem audiebat. [4] Discedens post diem septimum sese reversurum
confirmat, quam ad diem ei legioni, quae in praesidio relinquebatur, deberi
frumentum sciebat. [5] Labienum Treboniumque hortatur, si rei publicae commodo
facere possint, ad eam diem revertantur, ut rursus communicato consilio
exploratisque hostium rationibus aliud initium belli capere possint.
52
[34] Erat, ut supra demonstravimus, manus certa nulla, non oppidum, non
praesidium, quod se armis defenderet, sed in omnes partes dispersa multitudo. [2]
Ubi cuique aut vallis abdita aut locus silvestris aut palus impedita spem praesidii aut
salutis aliquam offerebat, consederat. [3] Haec loca vicinitatibus erant nota,
magnamque res diligentiam requirebat non in summa exercitus tuenda - nullum
enim poterat universis ab perterritis ac dispersis periculum accidere - sed in singulis
militibus conservandis; quae tamen ex parte res ad salutem exercitus pertinebat. [4]
Nam et praedae cupiditas multos longius evocabat et silvae incertis occultisque
itineribus confertos adire prohibebant. [5] Si negotium confici stirpemque hominum
sceleratorum interfici vellet, dimittendae plures manus diducendique erant milites;
[6] si contineri ad signa manipulos vellet, ut instituta ratio et consuetudo exercitus
Romani postulabat, locus ipse erat praesidio barbaris, neque ex: occulto insidiandi et
dispersos circumveniendi singulis deeerat audacia. [7] Ut in eius modi difficultatibus,
quantum diligentia provideri poterat, providebantur, ut potius in nocendo aliquid
omitteretur, etsi omnium animi ad ulciscendum ardebant, qnam cum aliquo militum
detrimento noceretur. [8] Dimittit ad filfitinlls civitates nuntios Caesar; omnes evocat
spc praedae ad diripienclos Eburones, ut potius in silvis Gallornm vita quam
legionarius miles periclitetur, simul ut magra multitudine circumfusa pro tali facinore
stirps ac nomen civitatis tollatur. [9] Magnus undique numerus celeriter convenit.
[35] Haec in omnibus Eburonum partibus gerebantnr, diesque adpetebat septimus,
quem ad diem Caesar ad impedimenta legionemque reverti constituerat. [2] Hic,
quantum in bello Fortuna possit et quantos adferat casus, cognosci potuit. [3]
Dissipatis ac perterritis hostibus, ut demonstravimus, manus erat nulla, quae parvam
modo causam timoris adferret. [4] Trans Rhenum ad Germanos pervenit fama diripi
Eburones atque ultro omnes ad praedam evocari. [5] Cogunt equitum duo milia
Sugambri, qui sunt proximi Rheno, a quibns receptos ex fuga Tencteros atque
Usipetes supra docuimus. [6] Transeunt Rhenum navibus ratibusque XXX milibus
passuum infra eum locum, ubi pons erat perfectus praesidiumque a Caesare
relictum; primos Eburonum fines adeunt; multos ex fuga dispersos excipiunt, magno
pecoris numero, cuius sunt cupidissimi barbari, potiuntur. [7] Invitati praeda longius
proceduut. Non hos paludes in bello latrociniisque natos, non silvae morantur.
Quibus in locis sit Caesar, ex captivis quaerunt; profectum longius reperiunt
omnemque exercitum discessisse cognoscunt. [8] Atque unus ex captivis, `Quid
vos', inquit, `hanc miseram ac tenuem sectamini praedam, quibus licet iam esse
fortunatissimos? [9] Tribus horis Aduatucam venire potestis; huc omnes suas
fortunas exercitus Romanorum contulit; praesidii tantum est, ut ne murus quidem
cingi possit neque quisquam egredi extra munitiones audeat.' [10] Oblata spe
Germani, quam nacti erant praedam, in occulto relinquunt; ipsi Aduatucam
contendunt usi eodem duce, cuius haec indicio cognoverant.
[36] Cicero, qui omnes superiores dies praeceptis Caesaris summa diligentia milites
in castris continuisset ac ne calonem quidem quemquam extra munitionem egredi
passus esset, septimo die diffidens de numero dierum Caesarem fidem servaturum,
quod longius eum progressum audiebat neque ulla de reditu eius fama adferebatur,
[2] simul eorum permotus vocibus, qui illius patientiam paene obsessionem
appellabant, [si quidem ex castris egredi non liceret,] nullum eius modi casum
exspectans, quo novem oppositis legionibus maximoque equitatu, dispersis ac paene
deletis hostibus in milibus passuum tribus offendi posset, quinque cohortes
frumentatum in proximas segetes mittit, quas inter et castra unus omnino collis
intererat. [3] Complures erant in castris ex legionibus aegli relicti; ex quibus qui hoc
spatio dierum convaluerant, circiter CCC, sub vexillo una mittuntur; [4] magna
53
praeterea multitudo calonum, magna vis iumentorum, quae in castris subsederat,
facta potestate sequitur.
[37] Hoc ipso tempore et casu Germani equites interveniunt protinusque eodem illo,
quo venerant, cursu ab decumana porta in castra inrumpere conantur; [2] nec prius
sunt visi obiectis ab ea parte silvis, quam castris adpropinquarent, usque eo ut qui
sub vallo tenderent mercatores, recipiendi sui facultatem non haberent. [3]
Inopinantes nostri re nova perturbantur, ac vix primum impetum cohors in statione
sustinet. [4] Circumfunduntur ex reliquis hostes partibus, si quem aditunu reperire
possint. [5] Aegre portas nostri tuentur; reliquos aditus locus ipse per se munitioque
defendit. [6] Totis trepidatur castris, atque alius ex alio causam tumultus quaerit;
neque quo signa ferantur, neque quam in partem quisque conveniat, proYident. [7]
Alius castra iam capta pronuntiat, alius deleto exercitu atque imperatore victores
barbaros venisse contendit; [8] plerique novas sibi ex loco religiones fingunt
Cottaeque et Iiturii calamitatem, qui in eodem occiderint castello! ante oculos
ponunt. [9] Tali timore omnibus perterritis confirmatur opinio barbaris, ut ex captivo
audierant, nullum esse intus praesidium. [10] Perrumpere nituntur seque ipsi
adhortantur, ne tautam fortunam ex manibus dimittant.
[38] Erat aeger in praesidio relictus Publius Sextius Baculus, qui primum pilum apud
Caesarem duxerat, GUiUS mentionem superioribus proeliis fecimus, ac diem iam
quintum cibo caruerat. [2] Hic diffisus suae atque omnium saluti inermis ex
tabernaculo prodit; videt imminere hostes atque in summo esse rem discrimine capit
arma a proximis atque in porta consistit. [3] Sequuntur hunc centuriones eius
cohortis, quae in statione erat; paulisper una proelium sustinent. [4] Relinquit
animus Sextium gravibus acceptis vulneribus deficiens; aegre per manus tractus
servatur. [5] Hoc spatio interposito reliqui sese confirmant tantum, ut in
munitionibus consistere audeant speciemque defensorum praebeant.
[39] Interim confecta frumentatione milites nostri clamorem exaudiunt; praecurrunt
equites; quanto res sit in periculo, cognoscunt. [2] Hic vero null munitio est, quae
perterritos recipiat; modo conscripti atque usus militaris imperiti ad tribunum militum
centurionesque ora convertunt; quid ab his praecipisltnr, exspectant. [3] Nemo est
tam fortis, quin rei novitate perturbetur. [4] Barbari signa procul conspicati
oppugnatiolle desistunt; redisse primo legiones credunt, quas longius discessisse ex
captivis cognoverant; postea despecta paucitate ex omnibus partibus impetum
faciuDt.
[40] Calones in proximum tumulum procnrrunt. Hinc celeriter deiecti se in signa
manipulosque coiciunt; eo magis timidos perterrent milites. [2] Alii, cuneo facto ut
celeriter perrumpant, censent, quoniam tam propinqua sint castra, et si pars aliqna
circumventa ceciderit, at reliquos servari posse confidlmt; [3] alii, ut in iugo
consistant atque eundem omnes ferant casum. [4] Hoc veteres non probant milites,
quos sub vexillo una profectos docuimus. Itaque inter se cohortati duce C. Trebonio,
equite Romano, qui eis erat praepositus, per medios hostes perrumpunt
incolumesque ad unum omnes in castra perveniunt. [5] Hos subsecuti calones
equitesque eodem impetu militum virtute servantur. [6] At ii qui in iugo constiterant,
nullo etiamnunc usu rei militaris percepto neque in eo, quod probaverant, consilio
permanere, ut se loco superiore defenderent, neque eam, quam prodesse aliis vim
celeritatemque viderant, imitari potuerunt, sed se in castra recipere conati iniquum
in locum demiserunt. [7] Centuriones, quorum nonnulli ex inferioribus ordinibus
reliquarum legionum virtutis causa in snperiores erant ordines huius legionis traducti,
ne ante partam rei militaris laudem amitterent, fortissime pugnantes concidernnt.
54
[8] Militum pars horum virtute submotis hostibus praeter spem incolumis in castra
pervenit, pars a barbaris circumventa periit.
[41] Germani desperata expugnatione castrorum, quod nostros iam constitisse in
munitionibus videbant, cum ea praeda, quam in silvis deposuerant, trans Rhenum
sese receperunt. [2] Ac tantus fuit etiam post discessum hostium terror, ut ea nocte,
cum C. Volusenus missus cum equitatu in castra venisset, fidem non faceret adesse
cum incolumi Caesarem exercitu. [3] Sic omnium animos timor occupaverat, ut
paene alienata mente deletis omnibus copiis equitatum tantum se ex fuga recepisse
dieerent neque incolumi excrcitu Germanos castra oppugnaturos fuisse
contenderent. [4] Quem timorem Caesaris adventus sustulit.
[42] Reversus ille, eventus belli non ignoralls, unilm, quod cohortes ex statione et
praesidio essent emissae, questus - ne minimo quidem casui locum relinqui debuisse
- multum Fortunam in repentino hostium adventu potuisse iudicavit, [2] multo etiam
amplius, quod paene ab ipso vallo portisque castrorum barbaros avertisset. [3]
Quarum omnium rerum maxime admirandum videbatur, quod Germani, qui eo
consilio Rhenum transierant, ut Ambiorigis fines depopularentur, ad castra
Romanorum delati optatissimllm Ambiorigi beneficium obtulerunt.
[43] Caesar rursns ad vexandos hostes profectus magno coacto equitum numero ex
finitimis civitatibus in omnes partes dimittit. [2] Omnes vici atque omnia aedificia,
quae quisque conspexerat, illcendebantur, pecora interficiebantur, praeda ex
omnibus locis agebatur; [3] frumenta non solum a tanta multitudine iumentorum
atque hominum consumebantur, sed etiam anni tempore atque imbribus
proeubuerant, ut, si qui etiam in praesentia se occnltassent, tamen his deducto
exercitu rerum omnium inopia perelmdum videretur. [4] Ac saepe in eum locum
velltum est tanto in omnes partes diviso equitatu, ut modo visuln ab se Ambiorigem
in fuga circumspicerent captivi nec plane etiam abisse ex conspectu contenderent, ut
spe consequeluli inlata atque infinito labore suscepto, [5] qui se summam a Caesare
gratiam inituros putarent, paene naturalll studio vincerent semperque paulum ad
summam filicitatem defuisse videretur, [6] atque ille latebris, aut silvis aut saltibus,
se eriperet et noctu occultatus alias regiones partesqne peteret non maiore equitum
praesidio quam quattuor, quibus solis vitam suam committere andebat.
[44] Tali modo vastatis regionibus exercitum Caesar duarum cohortium damno
Durocortorum Remorum reducit concilioque in eum locum Galliae indicto de
coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere institlLit et de Accone, [2]
qui princeps eius consilii fuerat, graviore sententia pronuntiata more maiorum
supplicium sumpsit. Nonnulli iudicium veriti profugerunt. [3] Quibus cum aqua atque
igni interdixisset, duas legiones ad fines Treverorum, duas in Lingonibus, sex
reliquas in Senonum finibus Agedinci in hibernis conlocavit frumentoque exercitui
proviso, ut instituelat, in Italiam ad conventus agendos profectus est.